{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 227","citation":"Aristotle, De animalibus 227","ref":"227","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/227","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/227","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/227.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"adultos iam cum tpars prodeundi ex nido est: mas subigit. Ita magna ex parte columbę mutuo degunt amore: sed interdum nonnullę etiam ex mari tatis: Cum aliis coeunt: pugnax hoc animal est: altur alterum infestat: ni dumque alter alterius subit: sed raro. nam & si ex longinquo minus: tamen apud ipsum nidum summo certamine dimicatur. proprium columbarum & palumbium: & turturum esse uidetur: ne collum cum bibunt resupinent: nisi satis hauserint: mare uno contenta: & turtur & palumbes uiuit nec alterum recipit. Incubant ambo: & mas & foemina. dignosci mas ne an foemina sit haud facile est: nisi interiorum aspectu: uita palumbibus longa. nam ad uigesimum quintum: & ad trigesimum annum protrahitur: nonnullas quadraginta etiam annos compleuisse exploratum habetur. ętate autem prouectis ungues accrescunt: quos recidere solent: qui alunt: nihil quo lędantur aparte aliud his senescentibus accidit. Turtures & columbę uel ad annum octauum uiuunt.s.quę excęcatę allectatrices aluntur. perdicibus uita ad quimque & uiginti annos. Nidulantur & palumbes & turtures semper locis eisdem: & cum mares in totum diuturniores quam foeinę sint: in his marem priusquam foeminam mori nonnulli aiunt: uidelicet documento earum quę domi allectatrices aluntur. Sunt qui passerum etiam mares anno diutius durare non posse arbitretur. argumento quod ueris initio nulli mentum habere nigru spectentur sed postea tanquam nullus anni superioris seruetur. foeminas uero hoc in gne esse uiuaciores uolunt. capi enim has cum nouellis: cognoscique labrorum callo asseuerant. Degunt ęstate turtures locis frigidis: hyeme tepidis: fringillę contra ęstate tepidis: hyeme frigidis. Ves grauiores nidos sibi non faciunt: ut coturnices: ut pera dices: & reliquę generis eiusdem. quibus enim uolandi facultas deest: iis nidus non prodest: sed facta in aprico area (alibi enim nusquam pariunt) atque materia ut uepribus quibusdam congestis quo ad acci pitrum et aquilarum iniuriam deuitare possint: oua ędunt & incubant. Mox cum excluserint: protinus pullos educunt. propterea quod nequeunt suo uolatu iis cibum administrare.","prev":{"citation":"De animalibus 226","label":"LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/226"},"next":{"citation":"De animalibus 228","label":"LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/228"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}