{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 23","citation":"Aristotle, De animalibus 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/23.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"Andidum oculi magna ex parte simile in omnibus est: At quod nigrum dicitur uariat: aliis enim atrum: aliis ad modum cęsium: aliis fuluum: aliis caprinum: quod morum op timorum indicium est: & ad cernendi claritatem primatum ob tinet: solus ergo potissimum animalium homo numerosa oculorum uarietate notatur: Cum cęteris in suo singulis genere co lor sit idem: equis exceptis qui interdum oculis proueniant cęsiis: sunt oculorum: alii grandiores: alii parui: alii modici qui optimi habentur: item alii nimium prominentes. Alii conditi Alii modice siti: qui conditi sunt clarissime cernere in genere quoque brutorum animalium possunt. Modicus tamen situs nota morum est optimorum: & aut nimium conniuent: aut ri gidi intentique constant: aut modice nutant: Notam morum laudabilium habent qui mediocriter conniuent: Reliquorum alteri impudentię: alteri inconstantię indices sunt. Vris pars capitis: qua audimus est: ita ut nulla spiratio a desideretur: Errat enim Alcmęon qui capras spirare per aures credidit: Auris pars exterior cui est nomen auriculę: parte con stat superiore pinna: inferiore fibra: tota autem ipsa ex cartilagine carneque constituta est. At pars interior forma anfractui cochleę similis: desinit in os: quod auriculam plane imitatur in quod quasi nouissimum uasculum strepitus deuenit: Hinc meatus ad cerebrum nullus est: At in oris palatum usque semita pertendit: & uena de cerebro descendit eodem: Oculi quoque in cerebrum finiunt. & uterque positus super uenula est. Aures homini tantum immobiles: nam eorum quę sensum obtinent audiendi: aliis auriculę sunt: aliis desunt: meatusque patent ipsi audiendi: ut iis quę penna: aut cortice squamaue integuntur.","prev":{"citation":"De animalibus 22","label":"LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/22"},"next":{"citation":"De animalibus 24","label":"LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/24"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}