{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 238","citation":"Aristotle, De animalibus 238","ref":"238","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/238","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/238","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/238.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"natura enim inuida & famelica est: nec copiosa uenationis. magnum tamen quid nascitur: cum uenatur. inuidet igitur suis liberis: iam ma iusculis: atque edaciusculis: & ob eam rem unguibus secat. Pulli etiam ipsi inter se pugnare incipiunt de sede ac pastu. Itaque a parente eiiciuntur: & pulsantur. deiecti uociferantur: periclitanturque: Sed ossifraga recipit eos benigne: & tuetur: & alit: dum quantum satis sit adolescant. Parum hęc oculis ualet. nubecula enim oculos habet lęsos. At uero marina illa clarissima oculorum acie est: ac pullos adhuc implumes cogit: aduersos intueri solem: percutit eum: qui recu set: et uertit ad solem. Tum cuius oculi prius lachrymarint: hunc occidit: reliquum educat. Vagatur hęc per mare & littora. unde nomen accepit. Viuitque auium marinarum uenatu: ut dictum est. Aggreditur singulas: cum emergentem obseruarit: refugit auis: ut euolans uidit aquilam: & metu perculsa se rursus ingurgitat: ut in diuersa prolapsa emer gat. Sed haec acie oculorum ualens: sedulo aduolat: donec uel strangulet in humore: uel per summa corripiat. Vniuersas nuqui inuadit: arcent enim frequentes respergentesque: suis alis repellunt. Vlicę spuma capiuntur: appetunt enim eam auidius. quo circa spuma inspersa eas uenari in usu est. Caro earum probi odoris est: excepta parte posteriore ultima: quę sola littuum olet. pinguescunt satis: & ęsui sunt. Ccipitrum genus precipuum: buteo est. Triorcha a nua mero testium nuncupatus. secundum ęsalo. tertium circus. stellaris autem palumbarius: & pernix differunt. appellantur Sumbuteones qui latiores sint. alii porcę: & fringillarii uocantur. Alii leues & rubetarii: qui abunde uiuunt: atque humiuolę sunt. genera non pauciora qui decem esse accipitrum aliqui prodierunt: quę modo quoque uenandi inter se dissident. Alii enim columbam humi considentem rapiunt: uolantem non appetunt. Alii super arborem aut tale quid conscendentem uenantur. Sin humi est: aut uolat: non inuadunt. Alii neque humi: neque in sublimi manentem aggrediuntur: sed uolantem capere conantur.","prev":{"citation":"De animalibus 237","label":"237","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/237","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/237"},"next":{"citation":"De animalibus 239","label":"239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/239"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}