{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 241","citation":"Aristotle, De animalibus 241","ref":"241","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/241","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/241.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"Generis testati: & expedis: pecten potissimum plurimumque se mouet uolatu: nam pur pura: & eius similia: parum admodum progrediuntur. De euripo pyrrheo: pisces per hyemen omnes. excepto gobione foras enatant perper frigus locus hic enim frigidior est: sed ineunte uere eodem redeunt. Vacat euripus scaro: & alosa: & reliquis spinosioris gnis omnibus. musteli etiam & spinaces in eo mari nequaqui gignuntur: necnon locustę: polypi: bolitenę: atque alia quędam genera: gobionem album euripi non esse pelagium certum est: uigent pisces ouipari ueris tpare: donec pariant uiuipari autumno atque etiam mugiles: mulli: & reliqui generis eius dem. Apud lesbum insulam omnina tam pelagia quam euripica parere solent in euripo. coeunt autumno: pariunt uere. cartilaginea etiam autumno: mares cum foeminis circa coitum congregantur. Sed uere subeunt euripum disiuncta: neque coniugium reperitur ullum: donec pariant cum coitus tempore: complura ex his sibi adhęrentia capiantur. m Ollium astutissima sepia est: sola hęc suo utitur atramento non modo cum metuit: uerum etiam abscondendi causa. polypus atque lolligo atramentum pro metu mittunt: sed accrescit denuo postquam miserunt: ut nunquam copia desit attramenti: cęterum sepia: ut dixi sępe: uel sine pauore suo utitur atramento: ad se occultandam & cum progressa paululum se ostenderit: redit in atramentum: uenatur etiam suis illis pręlongis praetenturis non solum pisciculos: sed mugiles etiam sępius. polypus fatuus quidem est: cum ad manum demissam hominis accedit: sed prudens rei familiaris: cum omnina colligat & suo indomicilio recondat: cumque consumpserit quantum utile sit: abigit testas: & cancrorum crustas: & putamina conchularum & spinas pisciculorum: sui etiam mutatoe. coloris uenatur pisces. tra hit enim sibi colorem similem iis quibus appropinquarit saxis: quod idem etiam cum metuerit facit. Sunt qui sepiam quoque facere hoc idem autument. colorem nanque eam sibi contrahere similem loco in quo uersatur confirmant. Sed piscium sola squatina ita affici solet: mutat enim haec more polypi suum colorem. Genus polyporum magna ex parte biennio uiuere non potest. sua enim natura tabi obnoxium est. cuius rei indicium cum pressus polypus aliquid subinde humoris emittat. demumque absumatur totus: quod foeinnis a partu potissimum incidit. stupent etiam foeinę: ut neque undis iactatę sentiant: & manu urinantis de facili capiantur. sordescunt etiam nec praeterea assidendo uenari possunt: mares uero alueo tument: & in mucorem lentescunt.","prev":{"citation":"De animalibus 240","label":"240","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/240"},"next":{"citation":"De animalibus 242","label":"242","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/242","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/242"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}