{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 266","citation":"Aristotle, De animalibus 266","ref":"266","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/266","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/266.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":387,"text":"Sed quęret fortasse quispiam: quam necessitatem intelligi uelint: qui res fieri necessario aiunt: neuter enim accipi potest eorum modorum: Qui praefiniuntur in iis quę per phi losophiam tractata sunt. Tertius autem iis quę habent generatonem rebus est. alimentum enim neutro illorum modorum esse dicimus necessarium. Sed quia fieri non potest: ut res sine eo sit: ideo necessi tatem ei adscribimus: Quod quasi ex suppositione est: ut enim quia securi scindendum sit: durum aliquid esse necesse est. & si durum uel eneum uel ferreum: ita cum instrumentum sit corpus (est enim tum membrum unumquodque rei alicuius gratia: tum uero totum ipsum) efficitur profecto: ut esse tale atque ex talibus consta re necesse sit: si illud cuius gratia ipsum est futurum sit. Constat igitur duos esse causę monos: ac potissimum utrumque assequi uerbis oportere. sed si minus id fieri potest: tamen pro uiribus eniti ad eius significationem: omnesque nihil fere de natura docere: quam hoc non dicunt existimare. Principium enim rerum natura potius quam materia est. Empedocles etiam in eam interdum incidit: ductus ab ipsa ueritate: & substantiam atque naturam esse rationem fateri con pellitur uelit cum os quid sit reddit. Quppe qui non aliquod elementum unum esse id uelit. Non duo aut tria non omnia: sed mi xtionis elementorum rationem. Igitur & carnem & cęteras eiusmodi partes hunc eundem in modum esse apertum est. cam uero quam ob rem antiquiores illi auctores non ad hunc uenerint modum: quod quid res esset atque substantię definitionem ipsam explicare haudquaquam solebant: Sed democritus hanc tetigit primus non tamen quod ad rerum naturalium studium putauerat necessariam: sed quoad ab ipsa retraheretur. Socratis uero temporibus usus quidem definiendi increuit: sed indagatio rerum naturalium desiit. nam omne philosophandi studium ad utilem uirtutem ciuilemque usum translatum est. licet quod modo dixi: ita demonstrare: data animalibus spirato est huius gra tia rei: sed eam propter has effici res necesse est. necessitas uero alias ita significat: ut si res cuius gratia futura sit: hęc haberi necesse sit alias ita: ut sic se habeant aptaque sua natura ita sint: egre di enim calorem rursusque ingredi: cum in re obuia offendatur: aeremque interlabi necessarium est. Sed cum aer exterior refrigerando retor quet: ingressus atque egressus caloris interioris: rei alicuius gratia agitur. Hic modus tractandi est hęc ad id genus doctrinę uia & ratio attinet: hęc & eiusmodi sunt ea quorum causas accepisse operęptium esse ducimus.","prev":{"citation":"De animalibus 265","label":"LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/265"},"next":{"citation":"De animalibus 267","label":"LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/267"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}