{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 267","citation":"Aristotle, De animalibus 267","ref":"267","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/267","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/267","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/267.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"Vnt uero qui genus in duas secando differentias accipiant singulare: Quod quidem partim non facile: partim nullo pacto fieri potest. Non enim desunt quorum uua tantum sit diffe rentia. Cętera autem superuacua sint. uerbi gratia: pedatum: bipes: fissipes: multifidum. hęc enim una potissima est: Sin minus sępius idem dici necesse erit. D hęc genus quoduis distrahi non debet: ut exempli gratia aues alię in hoc: alię in illo diuisionis membro collocentur: Quod ędite illę diuisiones faciunt. Quippe cum ita fiat: ut auium alię cum aquatilibus constituantur: alię in alio ponantur genere. Sed ut nomen huic simlitudini auis: illi piscis inditum est: sic alię sunt quae nomine uacent: ut illa compos sanguins: aut expers: utraque enim nomine uno carent. Qud si nihil ex iis que generis societate iunguntur: distrahi debet: frustra illa seorsum in duas partes distincto agitur: cum seiungi ac distrahi sit necesse: si ita diuidatur. Sunt eim ex multi pedibus: alia in terrestri: alia in aquatili genere Riuatione item diuidere ita necesse est: Et quidem id faciunt qui seorsum in duo secant. At priuationis qua priuatio est: nulla est differentia. non enim fieri potest: ut species eius sit quod non est: uelut im pedati aut impennati: sicut pennati & pedati. differentia autem uniuersalis species habeant necesse est. Nam nisi habeat: cur uniuersalibus potius adnumerari quam singularibus debeat. Sed quanquam sunt diffe rentię quae uniuersales sint: & species habeant ut pennatus: cum pennarum: alia fissa: alia continua sit: pedatus etiam partim multifidus est: partim bifidus: quod in bisulcis animalibus patet: partim continuus nulla fis sura diductus: qualis eorum est: quae solidam habent ungulam: Tamen dif ficile est: uel in eiusmodi differentias: quarum species sunt dispertire: ut quoduis animal contineatur in iis ipsis nec idem in plure ueniat: ut pennatum & impennatum. ambo enim hęc in eadem spem possunt contineri: ut formica: ut nitedula siue cicidela: & alia quaedam utrumque recipiunt. omnium uero difficillimum immo impossibile est: ut in ea quae sanguine carent: ita diuidamus. differentiam eim unanquamque in aliquo singulari inesse: & pro inde oppositam necesse est. Quod si fieri non potest: ut iis quae spem inter se differunt: species aliqua substantię indiuidua unaque insit. Sed differentiam intercedere necesse est: ut auis ab homine differet. bipedes.n. rato alia diuersaque est: uel si sanguine constant.","prev":{"citation":"De animalibus 266","label":"LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/266","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/266"},"next":{"citation":"De animalibus 268","label":"LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/268"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}