{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 275","citation":"Aristotle, De animalibus 275","ref":"275","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/275","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/275","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/275.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"illorum enim of ficia sunt & actiones: ut oculi: ut narium: & faciei totius: item digiti: manus: & brachii totius: sed cum actiones motionesque multiformes: tum animalibus totis: tum etiam membris eiusmodi tribuantur: diuersa uirtutibus esse ea ex quibus constant neces se est. ad alia enim mollities: ad alia duricies commodior est: & alia intendi: alia flecti debent. itaque partes similares obtinent sibi uires eiusmodi singillatim accommodatas: alia.n.mollis: alia dura est: & alia humida: alia sicca: & alia lenta: alia rigida. At uero dissimilares plures & compositas uires continent: uis eim alia ad praemendum: alia ad mittendum commoda manui est. Quamobrem partes or ganicę quas officiales & instrumentarias licet appellare ex ossibus: neruis: carne: cęterisque eiusmodi constant: non illa ex iis cas cu ius gratia: cur hęc ita se habent hęc est: sed cum praeterea quaeratur: quam ob caum hęc ita se habere necesse sit: ratio manifesta est: quod iam praefuit: ut ita se inuicem ex necessitate haberent dissimilares eim constare ex simi laribus possunt: tum pluribus: tum etiam singulis: ut uiscera nonnulla. constant enim fere omnia multiformi figura: quae ex corpore simi lari condita habentur. At fieri non potest ut similares ex dissimilaribus conficiantur: sic enim pars similaris multę esset dissimilares. his de canis membra animalium: alia struę simplici: similarique constant: alia composita & dissimilaria sunt. Cum atem partes alię instrumentarię: alię sensorię sint instrumentarię omnes ut dictum iam est: dissimilares sunt: sensus autem omnibus contingit per similares.s. propterea quod quis sensus unius generis certi est: singulęque sensorię partes singulorum sensibilium generum capaces hintur. afficitur etiam quod potentia est ab eo quod actu est. ita quod idem sunt genere unumque Illud & hoc sunt: quamobrem manum aut faciem aut aliam quanuis eiusmodi partem: nullus naturę interpres terram aut aquam aut ignem esse conatur exponere. partes uero sensorias singulas elementis singulis tribuunt: ut aliam aerem: aliam ignem esse confirment. Sed cum sensus in partibus simplicibus positus sit?","prev":{"citation":"De animalibus 274","label":"LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/274"},"next":{"citation":"De animalibus 276","label":"LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/276"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}