{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 277","citation":"Aristotle, De animalibus 277","ref":"277","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/277","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/277","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/277.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"Siccę ac solidę inter similares sunt: os: spina: neruus: uena. ordo enim similarium discrepat. quippe qui nomen partim commune toti: cum parte seruet: ut uenę pars uena recte appellatur: partim non seruet: ut i uisceribus patet. figura enim diuersa est: Primum igitur partibus his tum humidis: tum siccis: multi causę modi tribuuntur. cum alię tanquam materia membrorum dissimilarium sint: ex iis enim membra quęque officialia siue instrumentaria constant ossibus neruis: carnibus: aliis generis eiusdem quę partim ad essentiam: partim ad actionem conducunt: alię nutrimento sint: ut humidę siccis. etenim omnia ex humore sua capiunt alimenta: alię ut ex crementa earum sint accidit: ut sedimentum sicci alimenti: atque etiam humidi in iis quibus uesica data est: earum autem ipsarum partium discrimina quibus inter se discrepent: notę melioris gratia habentur: ut tum aliarum: tum sanguinis ad sanguinem. alius enim tenuior: alius crassior est: & alius sincerior: alius turbulentior: item alius frigidior: alius calidior: tam in eodem ani mali qui in in diuersis. quantum enim sanguinis parte corporis continetur superiori: his differentiis discrepat cum inferiori. Oino animalibus: aliis sanguinem dedit natura: aliis uice sanguinis partem eiusmodi aliam. est certe roboris efficacior san guis qui crassior & calidior est. Vim autem sentiendi intelligendique obtinet pleniorem: qui tenuior atque frigidior est. hoc idem discrimen in iis quoque habetur: quę sanguini pro portione respondent. quamobrem apes atque eiusmodi alia animalia ingeniosiora multis carentibus sanguine sunt: necnon inter ea quę sanguinem habent ingeniosiora suis contrariis sunt: quę sanguinem habent frigidiorem & tenuiorem. Sed optime constant: quę calidum tenuem & sincerum habent. quippe quae una & uiribus corporis & animę: ingenio plurimum ualeant. quapro pter pars etiam superior corperis ea ipsa differentia dissidet cum inferio ri: & fęmina cum mare: & dextra pars cum sinistra eiusdem corperis: pa ri modo cęteris quoque tam eiusmodi partibus: quam dissimila ribus statuere differentiam debemus: partim ad officia & essentiam cu iusuis animalis: partim ad melius deteriusue: exempli gratia inter ea quae oculos habent: alia duris oculis sunt: alia humidis: Et alia carent palpebris: alia habent ut uisus sit exquisitior.","prev":{"citation":"De animalibus 276","label":"LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/276","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/276"},"next":{"citation":"De animalibus 278","label":"LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/278"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}