{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 285","citation":"Aristotle, De animalibus 285","ref":"285","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/285","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/285.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"nam si ex pin guedine aut seuo esset: non ęque perpetua esse posset: sed uel fragilis uel humida esset. Sunt ex animalibus quę nullam commentatio ne dignam medullam habeant: uidelicet ea quibus ossa robusta & solida sunt: ut leoni. eius enim ossa: quod exiguam admodum: & perobscuram medullam continent: carere omnino medulla uidentur. Sed cum ossium naturam inesse in animalibus necesse sit: aut quod ossibus proportionetur: ut in aquatilibus spinam fit necessario: ut nonnulla habeant etiam quod pro alimento contineatur ex quo os sa consistant. alimentum autem omnibus esse sanguinem dictum iam est: seuo sas etiam & pingues esse medullas: ratio est. tepor enim quem ossium complexio facit: sanguinem concoquit. sanguinis autem per se comcoctio: seuum & adeps est. quoniam etiam in iis quę ossa spissa firmaque habent: non temere: partim nulla: partim exigua inest medulla. alimentum enim in ossa absumitur. Quę autem non ossa ha bent: sed spinam: iis dorsi tantum medulla est. parum enim continet sanguinis suapte natura: & dorsi spina tantumodo caua habetur. quam ob rem in ea medullę aliquid creari potest. una enim ipsa capax est solaque eget compula propter interceptiones: quam ob rem medulla etiam eius partis differt: ut dictum est: quod enim uice fibulę fungitur: idcirco lenta neruosaque est: ut intendi possit causa. quam ob rem medullam habent animalia quibus data est: declaratum iam est. Quid etiam medulla sit patet: scilicet alimen ti sanguinei quod in ossa spinamue distribuatur: contentumque concoctum excrementum. Roximum fere est: ut de cerebro doceamus. nam cerebrum quoque medullam esse atque originem medullę: compluribus placuit autoribus argnmento: quod dorsi medullam iunctam cum cerebro cernerent. Sed res contra se habet: omnino prope dixerint. cerebrum enim partium omnium corporis frigidissimum est: cum me dulla calida suapte natura sit: quod eius pinguedine & axungia perspicuum est: idque facit ut cerebro iungi continuarique possit ipsa dorsi medulla.","prev":{"citation":"De animalibus 284","label":"LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/284","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/284"},"next":{"citation":"De animalibus 286","label":"LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/286"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}