{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 286","citation":"Aristotle, De animalibus 286","ref":"286","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/286","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/286","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/286.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"solet enim natura semper emoliri contra cuiusuis exuperantiam auxilium: per coniunctionem rei aduersę: ut excessum alterius altero compenset: & moderetur. Sed enim medullam calidam esse pluribus sane rationibus constat. cerebri autem frigiditas: & tactu percipi potest: & ratione intelligitur: quod omnium maxime humorum corporis sanguine caret. quippe quod nihil sanguinis habeat: squaloreque obsitum sit: atque horridum: nec uero excrementum est: nec inter partes continuas enumerandum: sed sui generis est: & quidem ratione optima naturam eiusmodi sortitum est. nullam uero cum partibus quę uim obtinent sentiendi continuitatem habere: Cum intuitu pareat: tum uel maxime inde constat: quod cum tangitur: nullum efficit sensum: quemadmodum nec sanguis: neque excrementum animalium ullum. datum autem hoc animmalibus est: ad naturę totius salutem: quod enim nonnulli statuunt: importune animam esse ignem: aut aliquam eiusmodi uim: melius fortasse dixeris animam in quodam eiusmodi corpore constare. cuius rei causa est: quod ad exequenda animę of ficia: calor omnium maxime administrandi uim obtinet. Cum enim officium animę sit alere & mouere: hęc ea ipsa facultate po tissimum efficiuntur. Igitur animam esse ignem arbitrari simile est: atque si serram aut astiam: fabrum aut artem fabrilem esse ideo ar bitreris: quia opus non nisi iunctis iis efficiatur. Sed quam genus om ne animalium caloris particeps esse necesse sit: apertum hinc est. Cum autem omnia momentum requirant contrarium: quo mediocritatem ac medium assequantur: in hoc enim essentia ratioque consistit: non in alterutro extremo seorsum posito: idcirco aduersus cordis sedem & calorem: cerebrum natura molita est. Et ea de causa pars ista animalibus iuncta est: naturam obtinens aquę & terrę communem: atque ob eam rem cerebrum: omnia sanguine praedita habent. ex cęteris nul lum fere: nisi per proportionem ut polipus. parum enim caloris obtinet omne id genus: propter sanguinis priuationem. cerebrum igitur calorem feruoremque cordis moderatur: & temperiem affert. Sed ut ea quoque pars modico potiatur calore: uenę ad membranam cerebri deueniunt ex utraque uena: maiorem dico: & eam quae ahorta uocatur: & ne calor nimius offendat: non paucę amplę sed frequentes: ac tenues uenę ambiunt: nec sanguis copiosus: & crassus: sed tenuis sincerusque subit eodem. Luctiones etiam ob eam rem ex capite oriuntur in iis corporibus: quibus cerebrum frigidius est quam temperamen tum modicum postulet.","prev":{"citation":"De animalibus 285","label":"LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/285","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/285"},"next":{"citation":"De animalibus 287","label":"LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/287"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}