{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 289-2","citation":"Aristotle, De animalibus 289-2","ref":"289-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/289-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/289-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/289-2.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"amplectens conseruat intestinum calorem & tuetur. Quinetiam testudo & lutarie genus: similimodo se habere uidetur: quanquam diuersum genus ab illis hoc est. Tuero animalia insecta & mollia contra quam hęc & modn inter se opposito constant. nihil enim ossis nihil terreni habere discretum uidentur: quod dignum effatu sit: sed mollia fere tota carnosa & tactui cedentia sunt: ne tamen corpus eorum facile pereat modo illorum quę carne lasciuiunt: naturam in ter carnem & neruum optinent. mollis enim ut caro est: sed intendi potest ut neruis. fissilis autem caro eorum non indirectum sed in aufractum: ita enim ad uires commodior esse potest. ha bent etiam quod piscium spinis proportionetur: ut sepię quod sepium uocant: lolligines quod gladiolum. polipi nihil eiusmo di habent. quod eorum alueus quem caput appellant breuior est: illorum procerior: ideoque ut directus inflexusque maneret. na tura his adminiculis faciendum censuit: quemadmodum in gene re sanguineo aliis os dedit: aliis spinam: insecta contra qui hęc et sanguine prędita constant: ut modo diximus. quippe quę nihil habeant duri: aut mollis: discretum: sed dura toto corpore sint: duricię tali: ut osse carne ossaciora: terratioriaque constent: ne fa cile corpus eorum diuidi possit. Imilis natura est ossibus & uenis. utraque enim ex uno orsa continua est: & neque os ullum seorsum per se habetur: sed aut pars continui est: aut tangit atque annectitur: ut natura. & tam quam uno continuoque & tanquam duobis distinctisque ad flexum utatur: neque uena ulla seorsum per se est: sed omnes pars sunt unius.","prev":{"citation":"De animalibus 289","label":"LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/289","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/289"},"next":{"citation":"De animalibus 290","label":"290","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/290","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/290"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}