{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 292","citation":"Aristotle, De animalibus 292","ref":"292","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/292","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/292.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Verbi gratia ungula tota: & cornu totum: ad salutem animalis excogitatum est. Entes etiam in hoc eodem genere collocandi sunt: quam aliis d rem unam tantum expediunt: id est cibi confectionem aliis non solum ad hoc usui sunt: sed etiam ad pugnandum: ut iis omnibus: quibus aut serrati: aut exerti sunt dentes. Terrenam & ualidam esse naturam eorum quę modo enumeraui necesse est. Vis enim armorum ea est: quam ob rem omnia eiusmodi adminicula. Quadrupedibus uiuiparis potius adiuncta sunt: quod terratiora quam genus humanum ea omnia constant. Sed de iis atque similibus cu tem dico uesicam: membranam: pilos: pennas: & quę iis proportio nentur: & si qua huiuscemodi alia sunt: postea una cum dissimila ribus partibus considerandum est.s.quę nam eorum causa sit & cuius gratia data sint animalibus. ex officiis enim ea quoque pariter atque illa dignosci necesse est: sed quod partes eorum idem cum totis nomen sortiuntur: propterea inter similares in hoc loco enumerata sunt. principium autem & origo eorum omnium os est: & caro. rationem etiam geniturę & lactis pretermisimus: Cum de humidis ac similaribus ageremus. Sunt enim hęc loco de generatione coniunctiora. Cu alterum eorum initium sit animalium generandorum: alterum alimentum ubi in lucem prodierint. Vnc quasi a primis iterum orsi disseramus. In omnibus n uita preditis & perfectis partes maxime necessarię duę sunt: altera qua cibum capiant: altera qua excrementum emittant: non enim fieri potest: ut sine cibo uel seruentur: uel auge antur. Stirpium itaque genus (nam id quoque uiuere fatemur) locum superuacui excrementi nullum habet. Cibum enim concoctum ex terra haurit: Sed uice excrementi semina & fructus effundit. tertia pars in omnibus est media inter eas quas modo dixi: in qua uitę principium continetnr. Sed stirpium natura: quoniam stabilis est non ex multis ac uariis partibus dissimilaribus constat. quippe cum ad paucas actiones paucorum instrumentorum usus requiratur. quam ob rem destirpium siue plantarum forma seorsum agendum est.","prev":{"citation":"De animalibus 291","label":"291","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/291","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/291"},"next":{"citation":"De animalibus 293","label":"293","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/293"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}