{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 293","citation":"Aristotle, De animalibus 293","ref":"293","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/293","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/293.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"Quę autem una cum uita sensu etiam praedita sunt: hęc speciem multi formiorem numerosioremque uarietatem recipiunt: atque inter ea aliis alia magis: & eo amplius: quo non solum uiuendi: sed etiam be ne uiuendi rationem natura eorum obtinuit: quale hominum genus est. quippe quod aut unum ex omnibus animalibus nobis cognitis di uinitatis particeps sit: aut omnium maxime. itaque tum ob eam rem tum etiam quod exteriorum partium eius forma notissima est: primum de homine disserendu censemus. iam enim partes etiam naturales hominis unius secundum naturam dispositę sunt: quando qui dem partem superiorem ad uniuersi supremum erectam obtinet. Solus enim animalium homo erectus incedit. Caput hominis macilen tum carneque prope omni exutum esse necessarium: ex iis quę de cerebro diximus euenit: nec audiendi sunt: qui si carnosum es set uiuatius hominum genus futurum censeant. Sed ut melius sen tiret: carnem adeptam existiment: uim enim sentiendi sitam in cerebro: sensum autem per partes nimium carnosas nequaquam admitti pos se arbitrantur: neutra enim eorum ratio uera est. Sed si cerebrum a carnis copia circundaretur contra efficeret: quam institutum exigeret: Cuius gratia adiunctum est animalibus. non enim refrigerare pos set cum ualde ipsum teperet. Nec sensus ullius causam cerebrum optinet: quod quidem expers omnino sensus non aliter quam quoduis excrementum est. Verum cum intelligere causam: quam ob rem sensus nonnulli in capite habentur nequeant: quod eam partem cęteris esse peculiariorem aimaduerterint: ideo sensum cum cerebro coniugendum ratiotinantur. Sed enim principium sensuum esse cordis locum diffinitum iam est cum de sensu ageremus: & quam ob causam duo: id est tangendi & gustandi sensus: ex corde aperte dependent. unus ex reliquis tribus id est olfaciendi medium tenet. duo idest audiendi & uiden di maxime in capite positi sunt: propter sensorium naturam: uisus que omnibus in capite est. nam auditus olfactusque piscium: & reliquorum generis eiusdem declarant quod dicimus. audiunt.n.atque olfaciunt: cum nullum sensorium eorum sensuum in capite habeant manifestum. Vi sum autem omnibus quibus est datus apud cerebrum esse: optima rato est. cerebrum enim humidum ac frigidum est: uisus aquę naturam optinet. hęc enim omnium perlucidorum facillime conseruari potest. Sensus etiam exquisitiores per partes quę sanguinem habeant sinceriorem absolui necesse est. Sanguis enim calidioris agitatio officium sentiendi intercipit: atque refringit.","prev":{"citation":"De animalibus 292","label":"292","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/292","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/292"},"next":{"citation":"De animalibus 294","label":"294","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/294"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}