{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 294","citation":"Aristotle, De animalibus 294","ref":"294","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/294","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/294","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/294.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":326,"text":"his de causis sedes eorum sensuum mandatę sunt capiti: nec uero pars prior tantum capitis carne uacat: sed etiam posterior: quod omnibus capitis pręditis partem hanc erectam ma xime constare oportet. nihil enim erigi potest praessum onere. Id autem accideret aimali: si caput carne obtectum haberet: quo etiam patet non ideo carnem deesse capiti: ut cerebrum sentiat. pars enim posterior capitis cerebro caret: & tamen carnis expers nihilominus est. Vditum etiam nonnulla animalia situm in capite habent debita a ratione: quod enim inane uocatur: plenum aeris est. sensorium autem audiendi aeris esse fatemur: ut igitur ab oculis meatus ad ue nas circa cerebrum sparsas tendunt: Sic ab auribus meatus in occi put penetrat. uis aut sentiendi nec ulli exangui data est parti: neque sanguinis propria est. Sed cuidam ex iis quę sanguine proue niunt delegata est: quo circa pars nulla exanguis eorum quę sanguinem habent: sentire potest: nec ipse sanguis sensus pręditus est: quippe qui nulla pars sit animalium. Erebrum uero parte priori capitis continent omnia: quibus hoc datum est: quoniam id quo sentiunt in parte priori corporis situm est. sensus enim prouenit a corde: quod parte priori commissum est. Sentire etiam partes tantummodo possunt quę sanguinem obtinent: occiput autem uenis uacuum est. sedes autem sensorię probe ad hunc modum a natura dispositę sunt. Vres orbem capitis ęquis portionibus secant tenentque medium. auditur enim non modo per directum uerum etiam undique. Isus parti priori mandatus est. cernitur enim per directum Otus etiam ante fit: prospiciendum autem est eodem: quo motus agitur. Nares inter oculos ratioe optima collocatę sunt Emina enim sedes quęque sensoria est propter duplicem corpris partem.s.dextram & sinistram: sed hoc in tactu incertum est. propterea quod primum sensorium non caro non pars eiusmodi aliqua est: sed aliquid intimum. Ingua & si obscurius quam oculi: tamen certius quam tactus ge minum gustandi uestigium ostendit. est enim hic etiam sensus qua si tactus quidam attamen res uel in eo satis constat. fissura enim linguam distingui perspicuum est.","prev":{"citation":"De animalibus 293","label":"293","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/293"},"next":{"citation":"De animalibus 295","label":"295","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/295"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}