{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 3","citation":"Aristotle, De animalibus 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/3.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"ut hoc meum interpretandi genus: esse optimum illud quod quęris: confirmare possem. Sed quoniam hoc plus est: quam ut uel homo modestus de se polliceri debeat: uel meę uires attingere possint: nihil ego tale de me: illud uero dicere licet: hanc esse omnibus: quę adhuc factę sunt: Horum librorum interpretationem: & philosophis ad eloquendum commodiorem: & eloquentibus ad disputandum utiliorem & utrisque ad aristotelis sensum percipiendum aptiorem: Nec acta equidem egi: sed a male conuersis primus ego lantinis ho minibus aperui: quę his libris aristoteles scripserat: sed illuc redeo. Me plurimum elaborasse in his libris interpretandis fateor. Cum nihil a primis interpretibus illis iuuari possem. sed omnia ex codicibus ueterum autorum petere necesse haberem: lectione longa: notationeque uaria. plinium: Cornelium: columellam: uarronem: catonem: M: Tullium: apuleium: ge lium: senecam: complures alios linguę latinę autores euoluere diligentius oportuit. quorum libros uel semel accurate legisse laboriosum est: ne dum ad usum interpretandi accommodasse: non enim ita usum uerborum accipit interpres: ut suo arbitratu rem disponat: mandetque elocutioni: sed totidem fere uerbis sensus alienos accommodate exprimere cogitur: quod perdifficile est: Accedit ad hęc altera causa laboris quod exemplaria gręca: libros hos de animalibus dico mendosa admodum ha bemus: uel librariorum culpa: uel eo casu: quem apud Strabo nem geographum legimus. in his enim emendandis elabora re interpres sine dubio debet: ne ipse errasse in conuertendo ui deatur: Ita enim plerique iudicant ut si quid bene ab interprete dici tur: Id autori operis tribuant: Si quid male: id interpreti uitio ascribant: de iis interpretibus loquor: qui non minus laudis mereantur in conuertendis aliorum libris quam illi: qui eos magna cum laude ediderunt: non de iis qui & sibi & autori quem interpretantur: dedecus pariunt.","prev":{"citation":"De animalibus 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/2"},"next":{"citation":"De animalibus 4","label":"4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/4"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}