{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 301","citation":"Aristotle, De animalibus 301","ref":"301","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/301","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/301.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"quippe cum ampla angustam contineat: angusta amplan non capiat: parum enim in magno continetur: magnum in paruo haberi non potest. quamobrem aues quae litteras proferre maxime possunt: lingua sunt latiore quam cęterę. Quadrupedes autem quę & sanguinem habent: & animal pariunt: uocem pa rum explanare possunt: ut quę linguam duram crassam & mi nime ab solutam habeant: at plereque auium uocem copiose emit tunt: & quamuis latiorem habeant quę unguibus sunt aduncis: tamen minores uocaliores sunt: ac omnes lingua utuntur etiam ad sui sensus mutuam interpretationem. Sed alię aliis amplius: ut in nonnullis uel usus docendi mutuis esse uideatur: sed de iis diximus satis: cum historias animalium scriberemus. Errestrium autem ouiparorum sanguineorum pars maior linguam habent inutilem ad uocis officium: Et adhęrentem & duram: quanquam ad saporum gustatum serpentes & lacerti lon gam habent: & bifidam: atque ita longam serpentes: ut ex par uo longe protrahi possit. bifida & parte extrema capillamenti tenuitate est: propter suę naturę cupediem. duplex enim uolup tas iis capitur: quasi duplicem sensum gustandi habeant. Omnia tan sanguinea quam exanguia habent eam partem: quę sapores sentire potest. Nam &que multitudini uidentur carere ea parte: ut pisces nonnulli: ea quoque partiori quodam optinent modo: & fere simili: ut fluuiatiles crocodili. Sed hoc latet in plurimis: causa quadam iusta. locus enim oris omnium: id genus spino sus est: & quoniam aquatile genus: breui tempore sentit sapo res: hinc fit ut pro sui usus breuitate linguam parum discretam habeant. Raptim enim summaque celeritate cibus ad uentrem ingeritur: quod immorari saporibus perfruendis nequeant: humore inter labente. itaque nisi os inclinaueris: cerni pars hęc discreta non poterit. horret hic locus spinis. quippe qui ex frequenti con tactu constitutus sit branchiarum: quarum natura spinosa est. Cro codilis non nihil causę ad eius partis uitiationem affert. etiam in mo bilitas maxillę inferioris. lingua enim inferiori annectitur maxillę quam illi quasi contra habent superiorem. cęteris enim superior immobilis est.","prev":{"citation":"De animalibus 300","label":"300","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/300","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/300"},"next":{"citation":"De animalibus 302","label":"302","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/302"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}