{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 302","citation":"Aristotle, De animalibus 302","ref":"302","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/302","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/302.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Itaque ut ad superiorem non habent: quod cibi ad itus tollitur: sic ad inferiorem carent: quod superior quasi translata in locum inferioris est. Accedit ad hęc genus uitę quam more piscium agit: cum tamen ipse terrestre sit. Itaque uel ob eam rem in explanatam hanc partem habeat necesse est. Alatum piscium etiam complures carnosum habent & quidem inter fluuiatiles nonnulli admodum carnosum & molle: ut cyprini nomine adeo: ut si parum diligentur aduer tas: lingua id esse uideatur. pisces igitur ob eam quam diximus causam: & si lingua non carent: tamen explanatam non habent: Sed cum cibi gratia sensus saporis adhibitus sit: eumque non quauis parte: sua lingua optineat: sed extrema potissimum: ideo piscibus particula hęc tantummodo discreta habetur. cibum autem quanquam animalia omnia cupiunt: ut quę uoluptatem ex cibo sentiant (Cupiditas enim rei suauis est) tamen membrum quod ad sentiendum accommodatum est: non omnibus simile datum est: sed aliis absolutum: aliis adhęrens: uidelicet iis: quibus uocis defuit usus: & aliis durum: aliis molle carnosumque. nam & crustatis: ut locustis marinis: & reliquis generis eiusdem: ta le quid in ore habetur: atque etiam mollibus ut sepiis: ut polypis N sectorum alia membrum hoc inter continent: ut formicę: quemadmodum multa etiam ex testatis: alia foris gerunt uelut aculeum fungosum & cauum: ut eo simul & gu stare & cibum trahere possit. patet hoc in muscarum genere: & apum & omnium generis eiusdem atque etiam in nonnullis testatis. purpuris enim tantam optinet uim hoc membrum: ut testas conchyliorum transigere ualeat: uelut turbinum: quorum ęsca capiuntur: nec non asili: & tabani eodem spectant: quorum alteri lingua adacta cutem hominum secant: alteri tergora etiam bestiarum elacerant. his igitur animalibus lingua talis natura tributa est: quasi respondens & obuersaria nari elephantorum Naris enim illis adiumento est: & lingua his pro aculeo habe tur. Cęteris animalibus omnibus liugua talis qualem iam exposuimus data est.","prev":{"citation":"De animalibus 301","label":"301","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/301","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/301"},"next":{"citation":"De animalibus 303","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/303"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}