{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 303","citation":"Aristotle, De animalibus 303","ref":"303","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/303","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/303.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE ODORO ROXIME AB IISNATVRADEN tium est: & oris: quod serie dentium contine tur: & constat. Sed cum dentium natura conmuni quidem officio: ad cibum conficiendum adiuncta sit: tamen generatim seorsum aliis roboris gratia: tum ad inuadendum: tum eti am ad defendendum: aliis auxilii tantum causa data est. partim enim ea utraque causa dentes optinent: ut nec ab aliis afficiantur: & ipsa afficiant alia: ut quę ex feris natura carniuora sunt: par tim ea causa tantum: ne male ab aliis afficiantur: ut complura tum siluestris generis: tum etiam urbani: nonnullis cibi conficiendi causa tantum adhibita est dentium opera. homo uero ad usum communem probe factos optinet dentes: uidelicet primores acutos: ut secent maxillares latos ut molant: discriminant: eos utrosque ii qui canini appellantur: media inter eos natura conditi. nam & medium particeps utriusque extremi est. Et canini ipsi partim acuti sunt: partim lati: quod idem in cęte ris quoque animalibus est: quibus non omnes acuti habentur: sed potissimum locutionis gratia tales totque numero dentes homo sortitus est. ad litteras enim exprimendas plurimum conferunt primi dentes: nonnulla animalia (quod dictum iam est) cibi tantum conficiendi gratia dentes optinent. Quibus au tem simul ex auxilio sunt & robori dentes: hęc aut exertos habent ut sus: aut acutos pectinatim sese stipantes: unde serratis ea dentibus esse diximus. Cum enim uires eorum acumini dentium commissę sint: recte qui utiles sint: ad ferocitatem pectinatim coe unt: ne occursu contrario atterantur & hebetescant: sed nulli si mul & serrati & exerti sunt dentes. quoniam natura nihil frustra: nihil superuacanei facere solet: auxilium aliis per ictum: aliis per morsum. nam sues foeminę mordent: ut quę careant dente exerto. cęterum aliquid accepisse in uniuersum conuenit: quod utile sit: tum ad hęc ipsa: tum etiam ad multa quę postea dicemus.","prev":{"citation":"De animalibus 302","label":"302","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/302","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/302"},"next":{"citation":"De animalibus 304","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/304"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}