{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 304","citation":"Aristotle, De animalibus 304","ref":"304","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/304","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/304","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/304.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"partes enim quae ad inuadendum: aut ad defendendum spectant: quęque a natura iis tribuuntur: quę aut sola: aut prę cęteris uti possint: & quibusuis utendi precipua hęc: pręcipue armis dotata sunt: ut aculeo: calcari: cornu: dente: & si quid eiusmodi aliud sit. cumque mares robustiores magisque animosi sint: ideo aut solis iis: aut melius iis partes eiusmodi datę sunt: quas enim in foeminis quoque haberi necesse est: ut quę cibo accommodentur: eas habent quidem & foeminę: sed minus qui mares. quę autem ad rem nullam necessariam spectent: iis ca rent. quapropter in ceruorum genere cum maribus cornua sint: foeminis desunt. uaccarum etiam cornua & taurorum inter se distant. quod idem in pecore etiam cernimus. calcar etiam cum mares habeant: foeminę magna ex parte non habent. parimodo de reliquis quoque eiusmodi partibus intelligendum est. pisces omnes serratis dentibus sunt. uno excepto: qui scarus uo catur. complures etiam dentes in lingua habent: & in palato. cu ius rei causa est: quod cum mersi in aqua degant: humorem cum cibo admittant: eumque expuant quam primum necesse est: non enim in molendo commorari possunt: quando humor in uen trem interrumpit: idcirco omnes acuti & frequentes undique sunt: uidelicet ut prę multitudine in minuta secent: quę attritu subi gere nequeant. Adunci pręterea sunt: quoniam robur fere totum piscium in dentibus situm est. Atura etiam oris tum eorum quę modo dixi officiorum causa: tum etiam ad spirandum adiuncta animalibus est: scilicet iis quę spirant: atque extrinsecus refrigerantur. natura enim ipsa per se ut diximus: partibus omnium communibus ad pleraque officia propria abutitur: proinde oris quoque officium omnibus commune cibus conficiendus est. robur non nullorum peculiare est: sermo aliorum: spirandi etiam usus non communis omnibus est. At uero natura hęc omnia eodem con iecit: adhibita differentia eius partis pro actionis discrimine. sunt enim alia ore com pressiori: alia ampliori. quibus enim cibi conficiendi & spirandi & loquendi gratia os datum est: iis compssius est: quibus auxilii gratia: iis si dentibus sunt serratis: rescissum: Cum enim tota eorum uis in mordendo sit: hiatum oris ampliorem esse necesse est. eo nanque pluribus & plenius morsum infigent: quo amplius rescissum os sit. piscium etiam mordacibus & carniuoris tale os est: non carniuoris in arctum se colligit. tale enim os utile iis est: illud in utile.","prev":{"citation":"De animalibus 303","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/303","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/303"},"next":{"citation":"De animalibus 305","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/305"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}