{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 306","citation":"Aristotle, De animalibus 306","ref":"306","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/306","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/306","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/306.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"gerunt enim quę animal pariunt cornua: ad uim aut inferendam aut depellendam: quod nulli ex cęteris quę cornua habere dicuntur contingit. nullum enim utitur cornibus: uel ad conuincendum: uel ad defendendum: quę uirium sunt officia. Quę igitur pedes multifidos habent: cornu omnia carent. cuius rei causa est: quod cornu auxilii gratia habetur. multifi dis autem non desunt alia auxilia. dedit enim natura aliis ungues: aliis dentes pugnaces: aliis partem aliam qua sese tueri atque defendere possent. At uero bisulcorum pars maior cornua gerit: & sollipedum nonnulla ad uim inferendam: quędam etiam ad defendendum. quibus autem cornua natura non dedit: eorum saluti pręsidiis consuluit: aliis ut pernicitate corporis: equis opitulata est: magnitudine camelis. magnitudinis enim exuperantia sufficit ad necem arcendam: quod camelis contingit. atque etiam melius elephantis. quędam etiam dente exerto armantur in gene re bisulco: ut sues. Quibus autem cornua pre nimio excessu su peruacua sunt: iis alterum auxilium natura adhibuit: ut ceruis uelocitatem. grandis enim illa & multifida cornuum magnitudo: potius obest quam prodest. Bubalis etiam capreisque interdum cornua inutilia sunt. Nam & si contra nonnulla resistunt: & cor nibus se defendunt: tamen feroces pugnacesque beluas fugiunt. Bonasis (nam iis quoque pari aduncitate cornua reflexa inter se orbem colligunt) excrementi profusionem natura pro auxilio dedit. hoc enim cum metuunt: se tuentur hac eadem profusione. alia quoque seruari certum est: plura autem auxilia simul quorum singula satis essent: nulli natura tribuit. cornigerorum pars maxima bisulca est: sed solipes etiam traditur in eo genere: quem asinum indicum uocant. maxima animalium pars ut corpus dextro: sinistroque: quibus se mouent: distinguitur: sic etiam cor nua bina eadem illa de causa gerit naturę ingenio: Sed sunt etiam quę cornu singulari armentur: ut oryx: & quem asinum indicun appellari diximus. oryx bisulcum: asinus ille sollipes est. gerunt fane medio sui capitis cornu fixum ea quę unum habent. Sic enim maxime pars utraque cornu obtinebit. Cum medium commune pariter utrique extremo sit. sollipes potius quam bisulcum esse unicorne recte uideri potest.","prev":{"citation":"De animalibus 305","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/305","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/305"},"next":{"citation":"De animalibus 307","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/307"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}