{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 308","citation":"Aristotle, De animalibus 308","ref":"308","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/308","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/308.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":363,"text":"Corporis igitur eiusmodi excrementi exuperantia in maioribus habita anima libus: natura ad auxilium: & rem abutitur commodam: itaque quantum excrementi eius ad locum superiorem efferetur: aliis in dentes: uel continuos uel exertos distribuit: aliis in cornua: quamobrem cornigerorum nullum utrinque dentatum est. super ne enim primores dentes non habent: quippe cum natura hinc adimendo addiderit cornibus: & alimentum quod in eos den tes digeratur in cornuum. Incrementum absumitur. cur ceruę cornibus careant: cum dentes similiter habeant: atque mares: causa est: quod eadem sexus utriusque natura: & cornigera est. Sed foeminis adempta sunt cornua: quoniam ne maribus quidem utilia sint: sed uirium meliorum beneficio: mares minus offen duntur. Cęteris animalibus quibus hęc materia non in cornua secedit: aut dentium ipsorum magnitudinem communi omnium incremento natura auxit: aut dentes exertos ueluti cornua e ma xillis produxit. Sed de partibus capitis hactenus. Ollum capiti subiacet iis quę id habent animalibus. non enim omnia habent: sed ea tantum quibus sunt partes illę quarum gratia collum conditum est: hoc est guttur: & quae gu la uocatur. Guttur spiritus causa datum est: hoc enim spiritum animalia trahunt: & reddunt: respirando & expirando. quam ob rem quę carent pulmone: collo etiam carent: ut genus piscium Gula est qua cibus & potus deuoratur. itaque ea quę carent col lo: gulam hęc manifestam non habent: nec gulam haberi cibi causa necesse est. nihil enim ad cibum parat: & quidem a situ oris continuo uenter esse potest. pulmo non potest. aliquem enim quasi tractum conuallis ad esse communem oportet: quo spiri tum ad fistulas per arterias digerat bipartitus. atque ita efficere spiritus reciprocationem maxime potest. Cum igitur instrumen tum spirationi accommodatum: longitudinem habeat necesse sit: gulam inter os & uentrem haberi necesse est. Constat gula ex neruo & carne. ex neruo ut extendi possit. Cum cibus ingeri tur: ex carne ut mollis sit: & cedat: nec ledatur asperitate cibi de scendentis. Guttur autem quod & arteria uocatur: corpore constat cartilaginoso. non solum enim spirandi causa est: sed etiam uo cis. quod autem sonet: lęue ac solidum esse oportet. Ante gulam arteria posita est: quanquam impedimento sit. Cum cibus in geritur: Nam si quid uel cibi uel potus in arteriam dilabitur: stran gulationes tormina & tusses grauissimę incitantur. quamobrem non audiendi sunt: qui hac potum meare dicant.","prev":{"citation":"De animalibus 307","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/307","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/307"},"next":{"citation":"De animalibus 309","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/309"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}