{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 309","citation":"Aristotle, De animalibus 309","ref":"309","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/309","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/309.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Accidunt enim aperte quę modo dixi omnibus: quotiens aliquid cibi dilapsum est. profecto opinionem eorum qni potum hac admitti existi mant: irridendam esse plura ostendunt. meatus enim nullus de pulmone ad uentrem pertinet. sicut ex ore gulam tendere cernimus: Quinetiam per uomitum & nauseam. unde nam humor remeet incertum non est: Ad hęc humorem non continuo colligi in uesicam sed prius in uentrem certum est. excrementa enim alui tin gi uidentur fece uini atri. uulnere etiam uentris sępe hoc idem pa tefactum est. Sed enim stultas opiniones admodum scrutari stultum fortasse est. Arteria uero quod exterior ut diximus posita est a cibo infestatur. attamen natura ad hoc molita est minorem linguam: siue lingulam: quę arteriam operiret: non omnia uiui para eam optinent: sed ea tantum quibus pulmo & cutis pilo in tecta: non cortex: non penna operimento est. Corticatis enim pennatisque guttur uice lingulę operientis ipsum contrahitur: & diducitnr. quemadmodum illis operitur aliunde & aperitur. uidelicet spiritui trahendo reddendoue aperitur. cibo ingerendo operitur: nequid illabatur. quod si quid erroris in eo motu conmittitur: uel de errante cibo in alienum tramitem: uel respirati one pręueniente. Tusses strangulationesque excitantur ut dictum est: tam uero sollerti ingenio motus & lingulę & linguę adhibitus a natura est: ut cibus neque in ore cum molitur cadat sub dentes: neque cum per fauces meat in arteriam labatur. Carent animalia quae modo diximus lingula: quoniam & carne sicca & cute constant prędura. non enim facile moueri membrum id posset: si ex tali genere carnis cutisque constaret. Sed extrema ipsius arterię citius comprimerentur: quam lingula quam animalia pilo predita habent ex sua carne: hęc dixisse satis est. quam ob causam ani malium alia lingulam habeant alia careant: & quemadmodum natura uitio situs arterię remedium lingulam emolita adhibue rit. Guttur autem ante gulam necessario positum est. Cor enim in parte priori atque in medio situm est: in quo principium uitę omnisque motus & sensus esse censemus. etenim partem uersus quam priorem appellamus: tum sensus tum etiam motus agitur.","prev":{"citation":"De animalibus 308","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/308","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/308"},"next":{"citation":"De animalibus 310","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/310"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}