{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 310","citation":"Aristotle, De animalibus 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/310.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"hac enim ipsa ratione pars prior & posterior statuen da est. pulmo eandem quam cor optinet sedem: idque amplectitur. spiratio tum propter pulmonem: tum propter originem cordi inditam agitur: attrahitur & redditur aer per arteriam. itaque cum in parte priori cor primum collocari necesse sit. Arte riam quoque & guttur constitui ante gulam necesse est. hęc.n. ad pulmonem & cor tendunt. gula ad uentrem. denique quod melius & nobilius est: id semper (nisi quid majus impedit) superioris inferiorisque ratione superius collocatur. prioris posteriorisque prius: dextri sinistrique dextrum: sed de collo: gula: & de arteria: dictum iam est. Equitur ut de uisceribus doceamus quę eorum sane pro pria sunt: quę sanguinem habent. nulli enim exanguium animali uiscus ullum est: Cum sanguineis omnia sint: itaque democritus non recte de his tractasse uidetur. Si quidem in cer ta hęc esse putauit prę exiguitate exanguium animalium. statim enim cum consistunt: quę sanguinem habent: exiguaque admodum sunt: deprehendi cor & iecur sine dubio possunt. quippe cum in ouis triduo cubatis: puncti iam magnitudine appareant. necnon in partibus ab orticiis per quam exigua cernuntur. ad hęc ut exteriorum partium non idem usus omnibus est: sed quęque pro uita mo tuque uario sibi peculiarem receperunt: sic interiorum alię aliis accom modantur. uiscera autem eorum peculiaria sunt: quę sanguinem habent. quamobrem ununquodque eorum ex materia sanguinea constat: quod in nuper ęditis patet. Sunt enim cruentiora maioraque ex ratione: quoniam in prima concretione species copiaque materie euidentior est. cor igitur omnibus sanguine pręditis inest. & quam ob causam dictum: & ante hac est: & nunc dicemus. Sanguis enim necessario inest in iis quę sanguinea sunt: qui cum humidus sit: conceptaculum sibi habeat necesse est. Ideoque uenas natura emolita uidetur: quarum unum esse principium necesse est. ubicumque enim fieri potest: unum esse quam plura melius est. cor autem uenarum principium est: ex hoc enim uenę & per hoc esse uidentur. natura etiam eius uenosa est: utpote generis societate iuncti cum uenis: Quoniam & situs eius sedem optinet prin cipalem. in medio enim positum est: sed magis superius qui inferius: & parti priori ammotius quam posteriori.","prev":{"citation":"De animalibus 309","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/309"},"next":{"citation":"De animalibus 311","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/311"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}