{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 311","citation":"Aristotle, De animalibus 311","ref":"311","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/311","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/311.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":287,"text":"natura enim rem nobiliorem constituere in locis nobilioribus solet: nisi quid maius impediat. Cordis hunc esse locum latissime in homine patet: sed in cęteris quoque animalibus: pari ratione tenere sibi uult medium corporis necessarii: cuius sane exitus est: qua excrementa emit tuntur. crura autem aliis aliter adiuncta sunt: nec ad uitam necessaria habentur. Quamobrem iis demptis uita non tollitur: additis etiam nullum sequi interitum certum est. Qui capiti uenarum originem tribuunt: non recte opinantur. plura enim dis persaque principia faciunt: idque in loco frigido. argumentum quod frigus hic locus uehementius sentiat. contra cordis locus calo re abundat. Cumque per cętera uiscera uenę transigant: nulla per cor tendit ut dictum est: itaque partem & principium uenarum cor esse apertum est: idque optima ratione. medium enim cordis spissum cauumque corpus est. plenum etiam sanguinis est. quasi hinc nenę oriantur: cauum est: ut contineat sanguinem spissum: ut principium caloris ser uare possit. In hoc enim uiscerum & partium omnium corporis san guis sine uenis complectitur. cęterę partes sanguinem uenis habent contentum: idque recta ratione. sanguis enim ex corde ad uenas quoque deriuatur: At uero ad cor non aliunde denenit. Id enim ori go prima & fons sanguinis est: aut conceptaculum primum. hęc ex consectione animalium perspici possunt: atque etiam ex generati one. cor enim statim omnium partium primum consistens san guinolentum est. motus etiam lęticie ac tristicię: denique omnium sensuum: hinc oriri: eodemque desinere uidentur: ratione quo que ita esse probatur. principium enim unum esse oportet: ubi cunque fieri potest. aptissimus autem omnium locorum melius est: medium enim unum est: & tale ut undique attingi uel ęque uel proxime possit. ad hęc cum nec pars alia sanguinea ulla: neque sanguis ipse uim habeat sentiendi: quod primum sanguinem habet: id esse quod sentiat certum est.","prev":{"citation":"De animalibus 310","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/310"},"next":{"citation":"De animalibus 312","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/312"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}