{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 313","citation":"Aristotle, De animalibus 313","ref":"313","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/313","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/313.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"cor sine osse est omnium quę nos nouerimus preterquam equi: & generis boum cuiusdam: quibus pre magnitudine quasi adminiculum subditum est. quomodo totum etiam corpus ossibus sustentatur & continetur. uentriculum triplicem cor magnorum animalium habet: duplicem mi norum: unum ad postremum. nullumque est quod sine ullo uentriculo constet. & quam ob causam dictum est: locum enim & con ceptaculum quoddam sanguis primi in corde haberi conuenit. Sanguinem autem primo effici in corde sępe iam diximus. Ed cum duę uenę sint principales: altera maior: altera mi nor: ahortaque appellata: quę sparsa ramorum serie cęteras minores uenas producant: atque inter se differant. ut post hac exponemus: melius sane est: initia quoque earum esse distincta quod fieri potest: si sanguis diuersus distinctusque sit. quamobrem ubi fieri potest: sanguinis conceptacula duo habentur: fieri autem id potest in magnis. Sunt enim corda eorum ampliora: sed melius tres esse uentriculos: ut unus commune principium sit: medium autem & impar principium est: itaque magnitudo amplior subinde desi deratur: utile fit: ut quę maxima sint: triplicem uentriculum habeant: dexter plurimum sanguinis: & calidissimum continet. quam ob rem pars corporis dextera calidior: sinister parum: idque frigidissimum: medius mediocrem: tum copia: tum calore: sed purio rem. principium enim quam maxime quiescere debet. Tale autem erit: si sanguis purus & mediocris: tum copia tum calore sit: quinetiam articulationem quandam rimis suturi sue capitis similem habere uisuntur: quanquam non ita constant: ut quod ex pluribus sit con pactum: sed ut modo dixi articulationem potius ostendunt. sunt articulatiora corda eorum: quae sensu melius ualent. in articulatio ra eorum quae sensu hebetiori sunt: ut suum. discrimina cordis quae amplitudine exiguitate: duricia: mollicia existant: uel ad mores partineant aliquatenus. Quę enim sensu hebeti sunt: cor habent durum & spis sum. quae autem sensu ualent: mollius. pauida etiam sunt quibus cor grandius audentiora fidentioraque quibus minus aut mediocre. affectus enim qui accidit ex metu iam in iis pręest: quoniam calorem proportione cordis non habeant: sed parum caloris in magno conceptaculo exolescat: itaque sanguis frigidior sit. Cor ma gnum proportione: lepori: ceruo: muri: hyenę: asino: panthere mustellę: & reliquis fere omnibus quę aperte timida sunt: aut propter metum malefica. Imile in uenis atque in uentriculis cordis euenit.","prev":{"citation":"De animalibus 312","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/312","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/312"},"next":{"citation":"De animalibus 314","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/314","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/314"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}