{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 318","citation":"Aristotle, De animalibus 318","ref":"318","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/318","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/318","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/318.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":240,"text":"eodem pertinet. Omnium enim earum pulmo fungosus & spu mę similis est. spuma enim facta diffusaque ex amplo tumore in exiguum residet. & pulmo earum exiguus membranęque similis est. quamobrem hęc omnia parum sitiunt & parum bibunt. diu etiam aquam demersa tolerant. Satis enim ab ipso pulmo nis motu spiritali inanique refrigerantur diutius: ut quę parum caloris habeant. Accedit ad hęc: ut magnitudo corporis eorum prope omnium minor uiuiparis sit. Calor enim est quod uim optineat augendi. sanguis autem copia caloris indicium est. Corpora etiam melius erigit. quamobrem homo cęteris erectior omnibus est. & uiuipara reliquis quadrupedibus erectiora ince dunt. nullum enim uiuiparum uel expes uel ambulans ęque latibula petit. pulmo igitur spirandi gratia datus omnino est: sed exan guis talisque cuiusdam animalium generis causa est. uerum commune eorum nomine uacat: nec ut auium genus nomen optinuit: itaque ut auem esse ex aliquo est: sic in essentia illorum inest: ut habeant pulmonem. Iscerum quędam simplicia esse uidentur: ut cor: ut pulu mo: quędam bipartita ut renes. quędam utro nam modo se habeant dubitatur: Iecur enim & lienem ancipiti inter hęc esse specie dixeris. nam & quasi simplex & tanquam pro simplici duo. Simili prędita natura esse utrunque uidetur. Sunt tamen omnia bipartita. cuius rei causa est corporis dispositio: quę bi partita quidem sit. sed in unum initium coeat: consummetur que: aut enim superiore & inferiore: aut priore & posteriore: aut dextra & sinistra parte distinguitur. quam obrem cerebrum quoque omnium bipartitum esse sibi uult atque etiam sensorium unumquodque eademque ratione.","prev":{"citation":"De animalibus 317","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/317"},"next":{"citation":"De animalibus 319","label":"VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/319"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}