{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 320","citation":"Aristotle, De animalibus 320","ref":"320","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/320","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/320","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/320.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Sed enim cor & iecur omnibus animalibus necessaria sunt: alterum propter caloris originem) locum enim adesse aliquem quasi lares focumque oportet: quo naturę fomites: & primordia ignis nati ui continuantur: & seruentur: eundemque tutum esse ueluti arcem corporis totius necesse est) alterum iecur: dico cibi concoquendi gratia adest. & quidem nullum sanguine pręditum iis duo bus carere potest. quamobrem omnia quibus sanguis: duo hęc uiscera habent. Quę autem spirant: tertium etiam habent pulmonem. lien per accidens necessarius est: quomodo excrementa: tum alui: tum uesicę exquo fit: ut in nonnullis deficiat magnitudi ne: ut uolucrum quibusdam quę uentriculum habent feruenti orem: uelut columbo: accipitri: miluo: Quinetiam inouiparis quadrupedibus perimodo hoc parcipi potest. habent enim perquam exiguum. multis etiam squamatis exiguus: quę uesica etiam carent: quoniam excrementum per carnem laxiorem in pennas et squamas transeat. lien enim uapores uacantes diuertit: & attra hit ex uentriculo: & concoquere eos potest: ut qui sanguineus sit: quod si plus excrementi sit: parumque caloris habeat. lien cor pus prę alimento immodico languescit: & propter confluuium huc humoris sępe accidit: ut lienosis uentres praeduri efficiantur: quo modo iis qui supra modum mingunt ex diuerticulo humoris. At quibus parum excrementi consistit: ut auibus atque piscibus iis aut non magnus aut notę gratia duntaxat habetur. Quadru pedibus etiam ouiparis lien exiguus rigidus & reni similis est scilicet ob eam rem: quod pulmo eorum fungosus est: parumque potus desiderant: & quantum excrementi constiterit: in corpus & corticem uertitur ut auibus in pennas. Sed in iis quę uesicam habent: & pulmonem sanguineum: humidus est: tum ob eam quam modo diximus causam: tum quia partis sinistrę natura humidior & frigidior est. contrarium enim quodque ad sibi co gnatum ordinem dipositum est: uerbi gratia: dextrum sinistro contrarium est: & calidum contrarium frigido: itaque modo quem diximus: sociantur. Renes nulla necessitate habentur: sed ut melius & locupletius sit.","prev":{"citation":"De animalibus 319-2","label":"319","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/319-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/319-2"},"next":{"citation":"De animalibus 321","label":"321","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/321"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}