{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 322","citation":"Aristotle, De animalibus 322","ref":"322","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/322","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/322.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":366,"text":"Meatus enim de uena maiore ad renes usque perfertur: cauum in omnibus inest renibus: aut amplius: aut arctius: praeter quam in uitulo marino. eius enim renes bu bulis similes: omnium firmissimi ac solidissimi sunt. hominum etiam renes bubulis similes sunt. quippe qui tanquam compositi ex multis renibus exiguis constent: neque ęquabiles sunt: quomodo renes ouium cęterarumque quadrupedum habentur. quo fit ut morbus eorum difficile curari hominibus possit: etiam si nuper ęgrotare inceperint accidit enim ut quasi multis renibus laborent difficilius remedium adhibeatur: quam si uno infestarentur. Meatus qui ex uena partendit: non cauum subit renum: sed in eorum corpus absumitur. quamobrem in cauis eorum nihil sanguinis continetur: neque concrescit mortuis. Meatus uero de cauis renum exangues duo insignes ad uesicam feruntur singuli ex singulis: atque etiam alii ex uena ahorta ualidi frequen tesque eodem deueniunt: quę ita natura instituit: ut ex uena humo ris excrementum ad renes ueniret. in renibus autem sedimen humo ribus per corpus renum colatis: in medium conflueret: ubi plurimi cauum continent. quo fit ut renes omnium maxime uiscerum foedum reddant odorem: tum deinde ex medio per eos meatus in uesicam. iam magis ma gisque tanquam excrementum secernitur atque reiicitur. uesica ipsa ex renibus dependet: tendunt enim in eam) ut dictum est) ualidi meatus. Renes his de causis habentur: & uirtutes quas diximus optinent. Omnibus autem quę renes habent dexter superior sinistro est. quod enim motus ex parte dextra proueniat: naturaque dextrę proinde ualidior sit: ideo partes omnes mouendi causa regant ad situm potius superiorem: oportet. nam & supercilium dextrum magis attollitur: & arcuatu magis quam sinistrum habetur. Tangitur in omnibus a iecore dexter quod elatior est. Iecur enim parte dextra positum est: pingue plenius renes am bit: quam reliqua uiscera: quod & necessario fit: cum excrementum per renes transmissum coletur. quantum enim relinquitur sanguinis puri facile concoqui potest. finis autem probe concoctionis sanguineę adeps: & seuum est. Vt enim incombustis siccis uelut cinere aliquid ignis relinquitur: sic in concoctis humidis non nihil caloris qui effe cerit relinquitur: quo fit ut pingue leue sit & humoribus resideat atque fluitet fit: non intra ipsos renes: quoniam densum hoc uiscu sit: sed circum renes est: uidelicet aut adeps in iis quę pinguescere adipe solent: aut seuum in iis quę seuo opimantur.","prev":{"citation":"De animalibus 321","label":"321","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/321","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/321"},"next":{"citation":"De animalibus 323","label":"323","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/323"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}