{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 323","citation":"Aristotle, De animalibus 323","ref":"323","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/323","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/323","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/323.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":331,"text":"quorum differentia alio loco explicata est. necessario igitur ea de causa pinguescunt scilicet ex iis quę necessario eueniunt animalibus: quae renes habere de buerunt. Salutis autem causa ut renum natura calida sit. Cum enim posi ti loco ultimo sint: teporem desiderant ampliorem. tergum.n.carnosum est: ut cor & reliqua partis superioris uiscera protegat: At lumbi carne uacant: ut flecti possint. omnium enim flexus excarnes sunt. itaque uice carnis adipe renes obsępti muniuntur: Quinetiam humorem melius di scernunt: & concoquunt sua pinguedine. pingue enim omne calidum est. Calor autem concoquit renes his de causis pingui operiuntur: dexter omnibus minus pinguis. cuius rei causa est: quod natura dextrę per tis siccior est: & mobilior. motus autem contrarius est. liquat enim pin guedinem: & consumit. sed cum cęteris animalibus renes habere pingues proficiat: et plerumque totos obęsos habeant: ouibus hoc lętale est: quo fit ut quanquam pingues admodum sint: tamen aliquid desit: & si non utri que dextero quidem: causa cur hoc solis: aut maxime ouibus accidat: quod iis quę adipe pinguescere solent: pingue humidum est. itaque non ęque flatus interclusi dolorem faciunt: quod causa siderationis gnest. quamobrem hominibus etiam qui uicio renum laborant: quanquam pinguescere iuuat: tamen si pingues admodum efficiantur dolores pro fecto accidunt lętales. Cęteris autem & si sęuo pinguescunt: tamen sęuum minus densum quam ouibus fit. Copia etiam sęui genus ouium longe excedit. omnium enim animalium oues celeri renum ohęsitate op plentur: itaque humore flatuque intercluso celeriter prę sideratione intereunt: namque per uenam ahortam & maiorem statim uitium ad cordis sedem transuebitur. meatus enim ex ijs uenis ad renes conti nui partendunt: sed de pulmone: de corde: de iecore: de liene: de renibus dictum iam est. Eparantur hęc inter se septo transuerso quod nonnulli precordia appellant: disterminat hoc a reliquis pulmonem pręditis ut modo dixi uocatur. habent hoc omnia quae sanguinem optinent ęque ut cor & iecur. cuius rei causa est: quod ideo habetur: ut sedem cordis a uentre dirimat: uidelicet ut animę sentientis origo in of fensa seruetur: nec facile occupetur exhalatione cibi: & caloris aduenticii copia.","prev":{"citation":"De animalibus 322","label":"322","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/322","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/322"},"next":{"citation":"De animalibus 324","label":"324","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/324","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/324"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}