{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 327","citation":"Aristotle, De animalibus 327","ref":"327","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/327","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/327","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/327.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"& camelus quidem (quaqui cornibus caret) ideo non super ne dentata est: quod ei magis necessarium est uentrem talem habere quam dentes priores. cum itaque uentrem similem non utrinque dentatis: habeat. den tes etiam simili modosortitur: utpote parum necessarios. quine tiam cum cibus dirus spinosusque sit: & tamen linguam esse carnosam ne cesse sit: natura dentium portione terrena ad palati callum atque duri ciam abusa est. Ruminat etiam camelus more cornigerorum: quoniam uentres similes cornigeris habeat. habent hęc singula plures uen tres: ut ouis capra: ceruus: & similia: ut cum officium oris non satis in molendo cibo adhibetur: propter inopiam dentium: munus uentrium expleat. dum alius ab alio cibu recipit.s.primus inconfectum secun dus aliquantulum confectum: tertius plenius: quartus perquamplene con fectum ita fit: ut genus hoc animalium receptacula cibi habeat plura: quibus nomina hęc: aut indita sunt: aut indere licet. uenter: arsineum: siue reticulum: omasum: ab omasum. Quonammodo hęc se ha beant: tum situ: tum etiam spem: ex historia dissectioneque animalium petendum est: hac eadem causa est: ut auium quoque genus partem qua ci bum recipit: uarie habeat. cum enim id oris officio quod cibo con ficiendo tribuitur omnino careat: ut quod nullos habeat dentes: & neque quo dirimat neque quo molat cibum optineat: idcirco aut ante uentrem sinum habent: qui ingluuies appellatur: pro oris officio: aut gu lam patentiorem aut ante uentrem partem aliquam. gulę ipsius sinuosam: in qua cibum recentem: & inconfectum recondant: aut uentris ipsus partem aliquam prominentem: aut etiam uentrem ipsum ualidum & carnosum ut cibum immolitu diu continere: & concoquere possint. bonis enim uiribus uentris: & calore natura defectum oris rependit & compensat: Sunt quae nihil ex iis habeant: sed ingluuie prolixa utantur.s.ea quibus crura praelonga & leuia sunt: propetur cibi humiditatem. causa igitur est quod cibus iis omnibus moli & confici faci le possit: ut eorum uentres per facilem cibi concoctionem humescant.","prev":{"citation":"De animalibus 326","label":"326","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/326","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/326"},"next":{"citation":"De animalibus 328","label":"328","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/328"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}