{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 329","citation":"Aristotle, De animalibus 329","ref":"329","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/329","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/329.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"descendentique excremento: aut subsistenti: ut immutetur in animalibus: quae prae magnitudine aut locorum calore uegetiora: cibique plenioris indigentiora sint uia ampliatur. Tum ut uentrem intestinum angu stius excipit: sic a colo quod laxum intestinum uocatur: & alui amplitu dine rursus semitam angustiorem clauiculam a flexuosis orbibus dictam subit excrementum iam penitus euaporatum: ut natura seruetur: nec uniuersim exitus fiat excrementi. Quę igitur animalia continentiora esse ad cibi desiderium conuenit: hęc sua in aluo laxiores sinus non habent: sed anfractus orbesque plures continent: nec recto intestino utuntur. la xitas enim intestini auiditatem auget cibi: rectitudo accelerat auiditatem. quamobrem animalia quae uel simplex habent intestinum: uel conceptacu cula ampla cibum aut copiosum capiunt: aut celerius repetunt. Sed cum in uentre superiore cibum ingestum recentem esse necesse sit: in unum autem de lapsum feculentum euaporatumque locum etiam aliquem interpositum esse: in quo immutetur & nec recens adhuc: neque iam exactus in sterous sit necesse est. itaque genus id animalium omne habent eam partem quae ieiunium uocatur: positam in eo quod a uentre tenue tendit intestino. hoc enim medium est inter uentrem superiorem in quo cibus crudus adhuc sit: et inferiorem in quo iam super uacuum excrementum contineatur: hoc cum in omnibus ita sit: tum in iis patet: quam & maiora sint & ieiunarint. ita.n.inter stitium loci utriusque conspi citur. nam si ederint mutationi parum temporis suppetit. Sed foe minis pars nulla certa superioris intestini ieiuna est: alia enim aliis: ut sors tulerit. Maribus autem proxime ante cęcum aluumque omnibus est. Abent quod coagulum uocatur: omnia quae plures continent uentres: carent quae unum habent: excepto lepore. habent quibus hoc datum est: non in magno uentre: nec in reticulo: neque in ultimo: quod abomasum appellauimus: sed in eo qui inter ultimum & duos primos positus est: quod omasum uocatur. habent hęc omnia coagulum propter lactis cras samentum. carent quibus singulis uentres: quod eorum lac tenue sit. quam ob rem cornigerorum lac spisiatur: mutilorum nequaqui lepori coagulum fit quoniam herbam succi lactei pascatur. talis enim humor lac in uentricu lo infantium stringit: facitque collostrum: cur coangulum in omaso multiuentrium consistat explicatum in problematibus est.","prev":{"citation":"De animalibus 328","label":"328","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/328","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/328"},"next":{"citation":"De animalibus 330","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/330"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}