{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 33-2","citation":"Aristotle, De animalibus 33-2","ref":"33-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/33-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/33-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/33-2.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO RIA ANIMALIVM LIBER. II. IN TERPRE TE THEODORO. AETERORVM ANIMALIVM cay. partes: aut communes omnium sunt: ut superiore uolumine explicatum est: aut aliquorum generum proprie: eędem aut diuersę ue inter se sunt eo modo quo superius dictum est. Quippe cum omnia fere aimalia genere diuersa partium quoque suarum plurimas specie habeant diuersas: & aut proportione tantu easdem: genere autem diuersas. Sunt etiam complures: quae aliis datę: aliis denegatę sunt: ergo quadrupedes: quae animal generant: caput collum: & omnes capitis partes sortiuntur. uerum ipse singulę partes: forma inter se differunt iam leoni ceruix osse uno: rigida constat: nec uertebris ullis iun gitur: Interiora autem omnia canibus similia continentur: Ha bent quadrupedes quę animal generant omnes uice brachiorum crura priora sed pręcipue quę multifide sunt: hę manibus suo digitato pede respondent: Hoc enim ad plura quasi manu utum tur: partem etiam lęuam minus qui homo absolutam habent: & agilem: excepto elephanto qui digitos numero quinque in diuisos leuiterque discretos: crura priora multo posterioribus longiora: & malleolos posterioribus imis cruribus possidet: habet pręterea talem tantamque narem: ut ea manus uice utatur Quippe qui non nisi ad os illam admouens: & bibat: & ędat suo etiam rectori eam erigit: atque offert & arbores quoque eadem prosternit: & quotiens immersus per aquam ingreditur: ea ipsa ędita in sublime: reflat atque respirat adunciuscula parte sui postrema naris hęc est: sed flecti non potest: Cartilaginea enim & proinde rigidiuscula est: solus etiam animalium homo ambidexter: hoc est: dexter manu utraque nascitur: pectus ani malia omnia humano proportionatum pectori habere uisuntur uerum non simile latum enim pectus humanum est: Cętera an gusta: Nullum est enim quod pręter hominem mammas parte gerat priore elephantus mammas duas quidem: sed non in pe ctore habet: Sed paulo citra: flectunt autem crura priora contra atque posteriora: & econtrario qui homo membra inflectat excepto elephanto: Quadrupedes enim quę animal generant: ge nua ante se flectunt suffragines in auersum: aduersaque inter se habent connexa curuaturę crurum suorum elephas: non ut aliqui retulerunt agit: sed considendo crura inflectit: nequit tamen prę nimio pondere utrumque in latus ęquilibrio quodam uergere: Sed aut lęuo incubat aut dextro: atque eo ipso habitu requiescit: Flectit hic certe suos posteriores poplites modo hominis: At ouiparis quadrupedibus: ut crocodilo: lacertę: & re liquis generis eiusdem: crura tum priora: tum etiam posteriora retro flectuntur: paulum in latus uergentia: nec secus in cęteris multipedibus agitur: nisi quod medii pedes subinde ambigui amplius in latus flectuntur homo inflexum membrorum suorum eodem e contrario agit.","prev":{"citation":"De animalibus 33","label":"33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/33"},"next":{"citation":"De animalibus 34","label":"ARISTOTELIS PHILOSOPHI DE HISTO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/34"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}