{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 330","citation":"Aristotle, De animalibus 330","ref":"330","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/330","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/330.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE THEODORO ISCERA: VENTER: ET RELIquę quas exposuimus partes modo eodem in quadru pedibus ouiparis: & in iis quae pedibus carent: ut serpentibus habentur. natura enim serpentum co gnata iis est. quippe quae similis sit lacertę paelon gę: ac expedi. his uero & piscibus omnia similia sunt: nisi quod pulmo serpentibus datus est: quoniam terra utantur. pi sces eo caret & branchias uice pulmonis sortiuntur. Vesica nec piscibus: neque eorum ulli quę modo dixi: adiuncta est: nisi testudini. humor enim iis in corticem tegentem: ut auibus in pennas absumitur. cum exiguo potu contenta sint: proprer exanguem pulmonis naturam & quidem excrementum alui. iis quoque omnibus albicat: quemadmodum auibus. itaque iis quae uesicam habent: exempta urina: salsugo quędam terrena in uasis subsidet: quantum enim dulce & potulentum sit: in car nem prae sua leuitate absumitur. uiperę inter serpentes eadem a cęteris sui generis differentia discrepant: qua inter pisces cartilaginea a cęteris sui generis. Nam & cartilaginea: & uiperę animal ędunt in lucem ubi primum intra se oua pepererint: uentres singulos hęc quoque omnia habent: ut cętera quae utrinque dentata sunt. lienem etiam admodum peruum: ut cętera quae carent uesica. serpentes propter corperis formam quae longa est: et angusta: speciem quoque uiscerum habent prolixam: & cęteris animalibus dissimilem ut quam ad sui corperis opificium quaesiformulam effigiatam sortiantur Mentumla: ctes: & inte stinorum naturam: atque etiam septum & cor omnia animalia sanguine predita optinent. Vimonem atque arteriam omnia pręter pisces: situm etiam arterię gulęque: omnia quibus hęc data sunt similem tenent: propter causas supradictas. Fl etiam habet maior pars animalium: quibus sanguis: f idque aut in iecore: aut intestinis sepositum: ut quod su am naturam non minus aluo familiarem habeat. hoc ita esse maxime in piscibus constat: Cum enim pisces fael habeant omnes: tum magna ex parte suis intestinis annexum continent: nonnulli etiam toto intestino praetextum: ut hamia. Nec non serpentum pars maxima eodem modo habere cernitur. quamobrem qui fęllis natu ram sensus alicuius gratia esse opinantur: non recte sentiunt.","prev":{"citation":"De animalibus 329","label":"329","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/329"},"next":{"citation":"De animalibus 331","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/331"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}