{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 331","citation":"Aristotle, De animalibus 331","ref":"331","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/331","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/331.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"uolunt enim ideo fęl adesse: ut partem animę sitam in iecore mordendo ex citet: laxando exhilaret. Quędam fęlle omnino carent. ut equus: mulus: asinus: ceruus: dama. camelus non discretum: sed uenulis quibusdam confusum habet. uitulus etiam marinus caret: & inter pisces ma rinos delphinus. Sunt & quę partim habeant: partim non habeant eodem in genere: ut mures: quod idem homini etiam accidit. aliqui enim fęl in iecore habere uisuntur: aliqui carent. itaque de toto genere ambigitur. qui enim alterutrum comperierint: idem omnibus tribuunt. quasi omnes eodem habeant modo: quo aliqui. hoc idem ouibus etiam caprisque euenit. pars enim earum maxima habent fęl: & quidem terris quibusdam adeo large: ut exuperantia prodigii loco habeantur: ut in naxo. sed aliis quibusdam locis omnino careat: ut apud calchidem euboicam parte quadam agri. Ad hęc piscium fęl ut dictum est: longe remotu a iecore est. Anaxagoras erro re opinari uidetur: fęl esse morborum causam acutorum. cum enim abundat: aspergi in pulmonem: & uenas: & costas asseuerat. iis namque fere accidunt ea uicia animalibus quę fęlle carent. dissectis etiam id pateret. si ita esset. Ad hęc copia humoris quae per abscessus decumbit: conferri non potest. cum eo quod ex fęllis conceptaculo aspergatur. Sed enim ut bilis quae qualibet alia corporis parte gignitur: excrementum quoddam liquamentumque est: sic fęl iecori adiunctum non rei cuiquam delegatum: sed excrementum esse uidetur: quomodo & alui intestinorumque sedimen: Attamen natura commode uel excrementis suis interdum abutitur: sed non propterea quęrere omnia alicuius causa de bemus. cum enim aliqua eiusmodi sint: fit ut alia complura necessario causa eorum proueniant. Quibus igitur iecoris constitutio salubris est: & sanguinis natura quae iecur subeat dulcis accedit: hęc aut nullum fęl suo in iecore habent: aut uenulis quibusdam inclusum continent: aut partim habent: partim non habent. quamobrem iecino ra eorum quę fęlle uacant dulcia sunt: probeque colorata prope dixe rim omnium. particula etiam iecoris quę fęlli subdita est dulcissia est. at uero quae sanguine minus puro consistunt: hęc excrementum id quod fęl appellamus: se mouent. excrementum enim contrarium alimento esse uult. & amarum dulci: & sanguis integer dulcis est.","prev":{"citation":"De animalibus 330","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/330","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/330"},"next":{"citation":"De animalibus 332","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/332"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}