{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 332","citation":"Aristotle, De animalibus 332","ref":"332","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/332","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/332.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"fęl igitur non alicuius gratia: sed purgamentum atque inutilem esse materiam constat. quamobrem pulchre a ueteribus dicitur illis qui causam: cur diu tius uiuatur: fęllis uacuitatem esse aiunt. argumento ex sollipedum: cer uorumque genere deducto. hęc enim & fęlle uacant: & diu uiuunt. Quinetiam ea quae illi non uiderint fęlle carere: ut delphinus ut came lus longeua sunt. iecoris enim naturam ut oportunam ac necessa riam omnibus sanguineis animalibus causam pro sua qualitate affer re: uiuendi plus minusue temporis ratio est. excrementum etiam tale huius uisceris esse: Cęterorum autem nullum ratio exigit. Cordi.n. nullus eiusmodi humor approquinquare potest. quoniam illud affectum nullum patitur uiolentum. cęterorum autem uiscerum nullum necessa rium animalibus est: nisi iecur. absurdum autem sit: nisi ubicumque pitu itam aut alui sedimen uideris: excrementum id esse putes. parique modo debile fęlleue censeas: sed locis discrimen elicere uelis. At de fęlle quam ob causam alia habeant: alia non habeant: satis dictum est Estat ut de lactibus: & omento disseramus. hęc enim hoc r in loco & cum intestinis continentur. Omentum membrana est aut seuosa: aut adiposa.s.utromodo pinguescere animal solet. Quęnam differentia inter hęc sit: dictum iam est: oritur id de medio uen tre tam uniuentri quam multiuentri generi: qua ueluti sutura descri bitur. inest enim & in uentre ut in corde suturę uestigium quoddam: unde omentum exorsum reliquam uentris partem cuncta que intestina complectitur: in omnibus sanguine pręditis: tum ter restribus: tum aquaticis aimalibus ortus omenti talis necessario eue nit: cum enim sicca aut humida mistela calescit: ultimum semper cutis membraneuę speciem recipit. hic autem locus plenus alimenti eiusmodi est. Item propter membranę densitatem quod sanguinei alimenti transmis sum colatumque est: id pingue esse necesse est. tenuissimum enim hoc est: & calore loci istius concoctum pro carnosa & sanguinea coagmenta tione in seuum aut adipem euadere necesse est: Omentum ratione hac gignitur: sed natura eo abutitur ad cibi meliorem concoctionem: ut facilius celeriusque cibus concoquatur. calor.n.uim habent concoquendi. pin gue autem calidum est: & omentum pingue est: itaque de medio uentre oritur quoniam reliquam uentriculi partem iecur insidens fouet: hęc de omento.","prev":{"citation":"De animalibus 331","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/331","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/331"},"next":{"citation":"De animalibus 333","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/333","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/333"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}