{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 336","citation":"Aristotle, De animalibus 336","ref":"336","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/336","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/336.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":304,"text":"Echinus omnium maxime a natura munitus est: quippe qui testa undique spinis frequentibus circumuallata celetur: quam rem peculiarem hunc in genere testato sortiri diximus. Natura autem crustatorum contra quam mollium constat. Altera enim carnis molliciam extra habent: altera inter hunc foris terrenam duriciam optinent: quanqui echinus nihil habeant carnis. igitur cętera quoque testata omnia ut dictum est: habent & os & linguę effigiem & uentrem & ostium excrementi. Sed inter est situ & magnitudine: quae singula quemadmodum se habeant ex commentatio ne dissectioneque animalium petendum est. quaedam enim ratione: quaedam conspectu ipsorum potius declaranda sunt. Echini et eorum quę uertibula siue tubera appellaui genus peculiari modo prę cęteris constant testatis. habent echini dentes quinos: & carunculam inter positam dentibus illam: quę in omnibus supradictis est: cui stomachus iungitur: ab hoc uenter in plura diductus. perinde ac si plures numero uen tres hoc animal habeat. Sunt enim omnes distincti: plenique uacantis materię: ex stomacho uno dependent: in unumque ostium excrementi finiunt. caro (ut dictum est) nulla est circa uentrem: sed quę oua appel lanturnumerosiora testę adhęrent: membranulis singula obuoluta: et paribus distincta interuallis: nigra etiam quaedam circum ab ore fusim sparguntur: nomine adhuc nullo appellata: sed cum non unum sed plura genera echinorum sint: omnium partes quidem eas omnes sortiuntur: sed oua appellata: nec omnes cibo idonea: & perua admodum continent: exceptis iis qui uada incolunt: omnino id ipsum cęteris quoque testa tis euenit. caro.n. non ęque omnium ęsculenta est: & excrementum quod papauer uocatur: quibusdam cibo idoneum: quibusdam non idoneum est. continent hoc turbinata omnia sua clauicula: uniualuia suo fun do ut patellę: biualuia qua nodo ligantur. quod autem ouum uocatur latere dextro biualuia habent. altero latere ostium excrementi continent. Sed errore ouum id uocitatur: quippe quod tale sit: quale est pingue in sanguineo genere cum uiget. quam obrem fieri solet per id tempus anni quo uigent.s.uere: & autun no.","prev":{"citation":"De animalibus 335","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/335","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/335"},"next":{"citation":"De animalibus 337","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/337"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}