{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 340","citation":"Aristotle, De animalibus 340","ref":"340","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/340","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/340","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/340.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"quibusdam enim in ore est quod aculeus appellatur: quasi compo situm: & una linguę ac labiorum optinens potestatem. quibus autem aculeus non parte priore habetur: iis intra dentes tale sen sorium continetur: idque excipit intestinum rectum: simplex ad ostium usque excrementi porrectum. quibusdam hoc retortum in anfactum est. Sunt etiam quę uentrem oriri adiunctum: in testinumque a uentre reuolutum habeant: ut quę edaciora: maiora que sunt: conceptaculum cibi optineant copiosioris. Enus cicadarum peculiarem maxime omnium istorum naturam sortitum est. quippe quod partem eandem in usum tum oris: tum linguę constitutam aptissime habeat: qua ueluti radice cibum ex humoribus trahat. nempe omne insectorum genus minimo alimento contentum est: & prope sibi ipsa sufficiunt: non tam corporis exiguitate: quam frigiditate. quod enim calidum est: cibum & desiderat: & concoquit cito, contra quod frigidum est: cibo carere facile patitur: sed omnium maxime ci cadarum genus ieiunum est. satis enim iis alimento est: humor qui in corpore remanet: sicut animalibus ponticis: quę non diutius quam diem unum uiuere queunt: quanquam illis uita die uno perquanbreui temporis spacio describitur: his plus temporis datur: tamen id quoque breue est: Sed cum de partibus animalium interio ribus dictum iam sit: ad reliquas exteriores redeundum: est in cipiendumque non unde digressi sumus: sed ab iis ipsis quę mo do exposui: ut iis expeditis quę moram exigunt breniorem: amplius in genere animalium perfecto: & sanguine praedito immoremur. ergo inse cta animalia quanqui non partibus numerosis constant: tamen ipsa inter se dissident. quippe quę cum omnia multos habeant pedes: quoniam contra tarditatem frigiditatemque naturę eorum numerus exauctus pedum motionem efficiat faciliorem: tamen uarie numerum hunc sortiantur. Quę enim plurimum pro sui corporis longitudine frigent: numero pręcipue superant: ut iulorum genus.","prev":{"citation":"De animalibus 339","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/339","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/339"},"next":{"citation":"De animalibus 341","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/341"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}