{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 342","citation":"Aristotle, De animalibus 342","ref":"342","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/342","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/342.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":348,"text":"nam si prętenuis fragilisque aculeus extra pateret: facile corrumperetur: Sed si ut in scorpione distaret: ouus ita afferret. scorpio profecto quod non uolatu: sed gressu se moueat: caudamque sortitus sit: aculeum caudę adiunctum gerat: uel inutilem ad pugnam habeat: ne cesse est nulli aculeus in aluo cui pennę binę. quod enim imbecilla paruaque sunt: ideo binas habent. quippe cum uel a paucioribus ef ferre possint quę parua sunt. quod idem causę est: etiam cur acu leus parte priore geratur. cum enim imbecilla sint: uix parte priore ferire possunt. At uero quę pluribus pennis praedita sunt: quia aucti ora sunt: merito pennas plures optinuere: parteque posteriore ua lent. istrumentum autem non idem ad usus dissimiles haberi: si fieri potest: sed ad defendendum acutissimum: ad gustandum fungosum & cibi attrahens melius est. Vbi enim licet duobus uti ad duo opera: nec aliud impeditur: nihil tale natura facere solet: quale per inopiam ars excussoria ob eliscolychnium ex uerum lucernaque componit: attamen id si fieri non potest: eodem ad plura opera abuti tur: pedes priores nonnulla ex iis longiores ideo habent: ut quo niam propter oculorum duriciam non exquisite cernant: cruribus iis longioribus abstergant incidentem molestiam: atque arceant: quod & facere muscas uidemus: & apes: & reliqua generis eiusdem. semper enim prioribus cruribus uallant: & protegunt. posteriora me diis longiora sunt: ut ambulent melius: & attollantur facilius de ter ra: cum auolare libet: quod planius ea ostendunt quae saliunt: ut locustę: ut culices. cum enim inflexa rursus connixa extendunt: attolli de terra necesse est. locustę non parte priore: sed posteriore habent crura illa ad gubernaculorum effigiem condita: suffraginem enim intus fle cti necesse est: quod nulli crurum priorum datum est. omnibus his seni pedes: iis etiam quorum enixu saliunt connumeratis. Estatorum corpus non multiplex est: cuius rei causa est: quod eorum natura stabilis est. Quę enim mobiliora sunt: hęc plures ha beant partes necesse est: quoniam actiones eorum sint: & officia. plura enim desiderant instrumenta ea quę plures motiones exercent At hęc aut omnino immobilia sunt: aut parum motus adipiscuntur. uerum natura consulens eorum saluti duriciam testę obduxit. sunt alia uniualuia: alia biualuia: alia turbinata: ut dictum iam est.","prev":{"citation":"De animalibus 341","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/341","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/341"},"next":{"citation":"De animalibus 343","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/343"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}