{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 343","citation":"Aristotle, De animalibus 343","ref":"343","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/343","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/343.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":382,"text":"turbinati etiam generis: alia in anfractum intorta sunt: ut buccina: alia in glo bum tantum circumacta: ut echinorum genus: nec non biualuium: alia reseratilia sunt ut pectines & mituli. ab altero enim latere nodo ligantur: quędam utroque latere connexa sunt ut unguium genus. ha bent omnia testata caput infra: plantarum modo. cuius rei causa est: quod cibum de imo capiant: ut plantę radicibus suis hauriunt. itaque iis usu euenit: ut inferiora habeant supra: superiora infra membrana obducit: qua portio potulenta humoris transmissa liquataque cibo assumitur. nullum ex iis est quod capite careat. cęterę corporis partes nomine uacant: praeter eam quę cibum recipit. Rustata omnia ingredi possunt: itaque pedes complures opti nuerunt. Summa eorum genera quattuor numero sunt: locustę: cammari: squillę: cancri: quę singula in plures species distin guuntur: quę non modo forma: uerum magnitudine etiam multo inter se differant: alia enim magna: alia parua admodum sunt. genus igi tur cancrarium & locustarium simlia inter se sunt: eo quod utrumque brachia forcipibus denticulatis habeat: sed hęc non ingrediendi causa ha bentur: sed ut iis quasi manibus capiant & retineant. quamobrem con tra quam pedes ea flectere solent. hos enim in cauum: illa in orbem flectunt & circumagunt: sic enim ad cibum capiendum ammouendumque commodius agitur: Sed interest: quod locustę caudam habent: cancri non habent. locustis enim ut nantibus cauda utilis est. natant enim cauda: quasi remo innitendo. At cancris inutilis est: quoniam uitam agere terrenam cauernasque subire soleant. qui tamen ex iis pelagii sunt: ii pedes habent longe retardiores ad ambulandum. sunt enim cęteris ipsi nam tiores: ut maie: & qui heracleotici appellantur. crura iis breuia: quod parum mouentur. sed salus eorum beneficio crustę firmioris con tingit: itaque maiis crura tenuiora: heracleoticis breuiora. Ancelli autem qui perquamexigui in pisticulis reperiuntur: pe des nouissimos latiusculos habent: ut ad nandum utiles sint: quasi pro pinnulis: aut remis pedes haberentur. Quillę a cancrario genere differunt: eo quod caudam habeant alo crustario quod forcipe careant. idque quoniam plures habeant pedes eo namque reduntia illa absumitur: pedes optinent plures: quod non ma gis ad nandum quam ad ingrediendum sint suapte natura propensiores partes supinas & capitis ita habent: ut alterę ad accipiendam redden damque aquam branchiarum specie conditę sint: alterę planiores tabellatioresque in foeminis crustati generis omnibus quam in mari bus constent: & interiora uero operculi applicati hirtiora ampliora que foeminę cancri habent: quam mares.","prev":{"citation":"De animalibus 342","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/342"},"next":{"citation":"De animalibus 344","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/344"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}