{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 344","citation":"Aristotle, De animalibus 344","ref":"344","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/344","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/344.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"quoniam oua in ea ędunt non procul ut pisces: & cętera quę parere solent: quo enim amplio ra sint: eo locum ouis praestare poterunt capaciorem. locustę cancrique omnes forcipem dextrum grandiorem ualentioremque habent. parte enim dextra efficaciora suapte natura sunt animalia omnia. redditur autem semper a natura cuique uel soli uel praecipue id quo uti potest: ut dentes: eos que aut exertos: aut serratos: aut continuos: & cornua & calcaria: & reliquas eiusmodi partes. quarum usus ad defendendum: aut di micandum. cammari soli non certum sed alterutrum ęque ut fors tulerit forcipem habent grandiorem: tam mares quam foeminę. causa autem cur for cipem habeant: quod ex eo genere sint: quod forcipem habet. cur alte rum grandiorem incerte: quod non integram sui generis naturam tenet: sed ita degenerat: ut quod ad aliud destinatum est: eo non eodem sed ad gressum utatur. Quisnam situs partium singularum sit: & qua differentia inter se discrepent: & quo mares cum foeminis dissi deant: ex commentatione: dissectioneque animalium petendum est. Ollium partes interiores ante cum cęterorum exposui nunc m exteriorum ordinem persequemur. habent hęc foris alueum corporis indiscretum: & pedes parti priori iunctos: circum caput: infra oculos: circa os et dentes. sed cum cętera animalia quibus pedes: aut parte priore posterioreque eos habeant: aut latere: ut ea quę mul tis pedibus innituntur: & sanguine carent: hoc unum genus: pedes per te quam priorem in eo capimus: omnes continet. cuius rei causa est: quod pars eius posterior ad priorem adducta est: extremaque coeunt","prev":{"citation":"De animalibus 343","label":"VM LIBER QVARTVS INTERPRETE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/343"},"next":{"citation":"De animalibus 344-2","label":"344","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/344-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/344-2"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}