{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 346","citation":"Aristotle, De animalibus 346","ref":"346","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/346","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/346.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":358,"text":"cum itaque pedes habeant breues: atque inutiles: ne ęstu maris tempestateque exturbentur: saxis utque de longinquo admoueant: ideo promuscides binas pręlongas habent: quibus ueluti anchoris innitantur: seque stabiliant: modo nauigii tempe state urgente. uenentur etiam procul: orique elonginquo admoueant. polypi promuscide carent: quoniam pedes ad usum eudem commodos habe ant. quorum autem pedibus acetabula cirramentaque ad sunt. hęc uim contextumque talem habent: qualem implicamenta illa quibus digitos antiqui medici indere solebant. ita enim fibris implexa sunt: quibus carunculas: cęteraque cedentia trahant. quippe quę lapsa praehaendant: intenta praemant: & retineant. cum pars interior tota contingat: atque amplectatur. itaque cum aliud non habeant: quo capere admouereque possint: nisi aut pedes aut promuscides. hęc pro manibus optinent ad uim: tum inferendam: tum propulsandam atque etiam ad cętera uitę munera necessaria. sed cum cę tera omnia geminis acetabulis seriem a capite in extremos usque cirros habeant ordinatam: genus unum polypi quoddam simplici inspergitur ace tabulo: cuius rei causa ad longitudinem tenuitatemque brachii referen da est. cum enim angustum sit: simplicis acetabuli ordinem tantum capiat necesse est. non igitur ita constant: quod necesse sit propria substantię ratione. Innulam hęc omnia habent circundantem alueum: quę cum in cęteris: tum in grandium lolliginum genere iuncta: perpetuaque gestatur. mino res uero quas lolligines uocant: latiorem hanc habent: nec angustam ut polypi & sepię: neque circumactam per totum alueum: sed de medio orsam: causa cur eam habeant est: ut natent: & se dirigant ut uolucres cauda: pennis condita: pisces pęne cartilaginata reguntur. polypis hoc minimum est: minimeque conspicuum: quoniam peruum habeant alueum: quem satis suis pedibus dirigere possint. atque de insectis: detestatis: de mollibus: dictum iam est: tam de interioribus quam de exterioribus partibus E genere sanguineo uiuiparo denuo disserendum est initio re petito: a reliquis partium earum quae ante expositę sunt: quas ubi dif finierimus: continuo de sanguineis ouiparis parimodo dicemus. partes quibus caput animalium constat & ceruix: et collum explicatę iam sunt. habent autem caput animalia omnia sanguine praedita. exanguium nonnullis indiscretum hoc est: ut cancris. collum omnibus uiuiparis est: ouiparo rum aliis est: aliis deest. Quę enim pulmonem habent: collum etiam opti nent. Quę autem spiritum extrinsecus non accipiunt: carent hac parte. Ca put cerebri gratia potissimum est.","prev":{"citation":"De animalibus 345","label":"345","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/345","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/345"},"next":{"citation":"De animalibus 347","label":"347","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/347"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}