{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 347","citation":"Aristotle, De animalibus 347","ref":"347","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/347","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/347.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"hanc enim partem genus omne sanguineum habeat necesse est: & quidem loco obiecto cordi ob eas quas exposuimus canss: sed natura sensuum etiam nonnullos in eo col locauit: quoniam sanguis eius membri temperatus modice sit: & ido neus: tum ad cerebrum tepefaciendum: tum ad sensuum tranquillitatem: atque integritatem. Tertiam item partem subiecit eam quę aditum cibo praeberet. hic enim commode collocaretur: quippe cum neque supra cor: & uitale principium: uenter constitui posset. neque si inferius quam nunc est. poneretur fieri posset: ut ęque aditus cibo pateret. corporis enim prolixior lon gitudo faceret: ut longe a principio mouendi & concoquendi distaret. Sed enim caput ea causa conditum est. collum autem arterię gratia habetur. quippe quod eam atque etiam gulam protegat: amplexuque suo tueatur: hoc cęteris animalibus flexibile: & uertebris compactum est. At lu po & leoni osse perpetuo riget: commodius enim ad robur qui ad cę teros usus collum iis esse natura uoluit. a collo & capite crura prio ra pectusque habentur: sed hon uice pedum priorum brachia & quas manus dicimus habent. Solus enim animalium omnium erectus est. Quoniam eius na tura atque substantia diuina est: officium autem diuini est intelligere: atque sapere: quod non facile esset: si uasta corperis moles assideret. pondus enim tardiorem reddit: & mentem & sensum communem. quamobrem concretione: & pondere grauiore opprimente: corpora uergere in terram necesse est. itaque natura tute consulens pro brachiis: & manibus crura priora quadrupedibus fulto subdidit. nam posteriora bina omnibus gressilibus esse necesse est. quorum igitur anima pon dus sustinere non posset: hęc quadrupeda facta sunt aimalia namque omnia: excepto homine: formam gerunt pomilionis. est enim pomilio cuius pars superior magna est: inferior quae sustinet pondus motumque exercet: parua: minimeque respondens superiori. superiorem intelligi eam uolo: quę a capite usque ad excrementi ostium partendit: qua pe ctus etiam continetur. hominibus igitur hęc pars modice ad in feriorem condita est. multoque minor adultis iam perfectisque euadit. infantibus enim è diuerso est: superior magna: inferior minor est. quamobrem serpunt infantes nec ambulare possunt. iam principio. ne serpere quidem possunt: sed immobiles iacent.","prev":{"citation":"De animalibus 346","label":"346","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/346","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/346"},"next":{"citation":"De animalibus 348","label":"348","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/348","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/348"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}