{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 350","citation":"Aristotle, De animalibus 350","ref":"350","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/350","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/350.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":274,"text":"illis namque introrsus poplites flecti necesse est: ut ad gressum utiles sint. usum enim pe dum pręstant artus priores: quanquam illius etiam generis ea quae digitata sunt non modo ad gressum ututur prioribus cruribus: uerum etiam ad manus officia uti nituntur. quippe quę & capiant prioribus cruribus & repugnent: quod sollipedes posterioribus faciunt. non enim crura eorum priora cubitis manibusque proportione respondent: ut nonnullorum ex iis: quorum pedes in digitos finduntur: ob id pedes priores quiuis distinctos digitis habent: posteriores quaternis: ut leones: et canes atque etiam lupi: & Pantherę. quintus enim eorum quinto magnoque manus respondet. Sed quę parua inter digitata sunt: posteriores etiam quinque digitos optinent: quo niam serpere solent scilicet ut unguibus numerosioribus apprehendendo facilius obrumpant ad sublimiora. Ectus inter lacertos homini constitutum est: cęteris inter p crura priora latum id esse in homine ratione permittitur: cum nihil lacerti adiuncti lateribus impediant. At quadrupedi bus quod ante se crura cum ambulant locumque mutant: protendunt: pars hęc coartata est. unde fit: ne quadrupedes eo loco habeant mammas. nam homini quod & spacii laxitas permittit: & carnosa ea pars est: cum operiri sedem cordis conueniat: mammę pectori afformatę sunt: carnulentę. maribus quidem ob eam quam diximus causam: sed foeminis ad alterum quoque opus natura mammis abutitur: quod eam sępe facere dicimus. cibum enim in iis recondit suis paruulis. binę homini mammę quoniam binę sunt partes dextra & sinistra: duriusculae: spacio interposito disterminantur: quod & costę eodem loco sibi coeant: sine ulla molestia. cęteris animalibus mammae in pectore haberi inter crura non possunt: Ita enim gressum impedirent: plurribus autem locis aliis habentur sine ullo impedimento. quibus enim solida ungula: aut cornua: & partus numero parciori: hęc manmas inter femora habent: easque binas.","prev":{"citation":"De animalibus 349","label":"349","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/349","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/349"},"next":{"citation":"De animalibus 351","label":"351","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/351"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}