{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 351","citation":"Aristotle, De animalibus 351","ref":"351","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/351","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/351.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"Quę autem numeroso partu: & pede multifido sunt: hęc aut plures per uentrem duplici ordine utroque de latere gerunt: ut sues: ut canes: aut binas tantum medio uentre: ut leo, cuius rei causa est: non qued parcissime gene rat: nam plures quam duos interdum ędit: sed quod minus lacte abundat. cibum enim quem raro assumit: quoniam carniuorum est: in corpus absumit. Elephas duas tantum habent: easque sub armis. causa cur duas habeat: quod uniprolis est: cur non inter femora quod multifidum est. nullum enim inter femora habent: cui pedes discreti in digitos sunt. cur supra sub armis: quod in iis quae plures optinent mammas & primę sunt & plurimum lactis hauriunt: quae ea parte continentur. ar gummento est: quod scrofę facere assolent. porcis enim ęditis pri mis mammas praebent: primas ergo cui unum est quod primum in lucem prodit: id primas habeant mammas necesse est. primę autem quae sub armis habentur. elephas hac de causa duas: eoque loco mammas habet. quae autem multiprolia sunt: hęc toto uentre exuberant. cuius rei causa est: quod ea quę prolem numerosiorem educatura sint: mammas desiderant numerosiores: quas cum per latitudinem non nisi duas habere pos sint. uidelicet ratione bipartiti corporis: in dextrum sinistrumque per longitudinem habeant necesse est. Locus autem unus qui inter priora & posteriora crura interiacet: porrectus per longitudinem est. Quę autem non multifida sed de prola sunt: aut cornuta: hęc intur femora man mas habent: ut equa: asina: camelus. hęc enim singulos pariunt: & pes equo & asino solidus: camelo bisulcus. cerua: etiam capra: uacca: et reliqua generis eiusdem: mammas parte eadem gerunt. cuius rei causa est: quod hęc sursum uersus capiant sui corporis in crementa: itaque ubi confluuium & copia excrementi sanguinis: qui locus sane infra est: & circa effluentis materię ostia: ibi man mę a natura positę sunt. qua enim parte motus agitur alimenti inde etiam capi alimentum potest. sed.n.homo & foemina & mas habet in mammas: in cęteris mares nonnulli carent: ut equi. non enim omnes sed tantum qui matri similes prodiere habent. de mammis dictum iam est. Pectore uenter subiacet costis non clusilis: ob eam quam ante reddidimus causam scilicet ne aut cibi timorem qui per calorem necessario euenit: aut uteros plenos impediat. finem autem thoracis appellati faciunt partes: quę ostium excrementi: tum sicci: tum humidi continent. natura uero parte eadem tum ad humidi excrementi exitum: tum ad rem ueneream utitur in sexu: tum foeminino: tum etiam masculino omni sanguineo: exceptis paucis: in omnique uiuiparo genere: nullo excepto.","prev":{"citation":"De animalibus 350","label":"350","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/350","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/350"},"next":{"citation":"De animalibus 352","label":"352","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/352"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}