{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 352","citation":"Aristotle, De animalibus 352","ref":"352","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/352","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/352.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"cuius rei causa est: quod genitura humor quidam excre menticius est: sed hoc ita esse: nunc subiiciatur: post demonstrabitur. foeminę etiam parimodo mestrua parte eadem emittunt: sed de iis quoque postea diffiniemus: nunc illud subiaceat. mestrua etiam foeminarum excrementum esse & uacantem materiam. humida autem suapte natura sunt mestrua & genitura: itaque eorum profusionem similibus eisdemque tribui partibus ratio est. intus autem quemadmodum se habeant: & qua differant ratione: sęmen genitale: & gestatio uteri: ex animalium historia: commentationeque apertum est: & cum de generatione agemus dicetur. formas etiam harum partium tales necessario ad officium propositum esse debere: quales iam sunt obscurum non est. sed maris instrumentum alterum ab altero differt: pro discrimine corporum. non enim eque neruosa natura omnia constant. angetur etiam & minuitur hoc unum membrum: sine ulla morbi mutatione. horum enim alterum utile ad coitum: alterum ad cęteros corporis usus com modum est. nam si semper simili modo se haberet: impedimento nimium esse constat. hoc membrum ex euismodi partibus: ut eorum quę modo dixi utrumque possit euenire. partim enim neruum: partim cartilaginem habent: itaque & contrahi potest: & extendi: atque etiam flatus capax est. Sed quadrupedes foeminę omnes in auersum mingunt. Quippe quae genitale non alibi commodius habere possint ad coitum. Mares uero perpauci in auersum mingunt: ut lynx: leo: camelus: lepus. Sollipes nullum sic mingit. hominis partes posteriores: & crura: peculiari modo prę quadrupedibus habentur. caudam omnia fere non so lum uiuipara: sed etiam ouipara habent. nam & si plerisque magnitudine membrum id caret: tamen aliquid prominet: quod caudam describere possit. homo unus cauda uacat. nates habet: quod nulli quadrupedum datum est. crura etiam homini femore suraque carnulenta sunt. cum cętera animalia omnia non modo uiuipara: uerum etiam quaecumque cruribus constant: uacua carne hęc habeant. neruosa enim ossulenta: spinosa: rigida: quorum causa una est: prope dixerim om nium: quod homo solus animalium erectus est. ut igitur facile sustinere superiora posset: natura corpulentiam parti superiori dempsit: inferiori ad didit. itaque nates carnosas fecit: & femora & suras: sed nates uel ad corporis requiem utiles reddidit. quadrupedes.n.","prev":{"citation":"De animalibus 351","label":"351","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/351","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/351"},"next":{"citation":"De animalibus 353","label":"353","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/353"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}