{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 353","citation":"Aristotle, De animalibus 353","ref":"353","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/353","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/353","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/353.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"stare diu infatigatis uiribus possunt: utque quasi iaceant. cum quaternis fultis innitantur. At uero homines non facile erecto corpere stando du rant: sed requiem sedileque desiderant. homo igitur nates: & crura car nosa habet: ob eam quam diximus causam: & cauda ob eam rem uacat. ali mentum enim quod caudam adit in hęc ipsa absumitur: ususque caudę ne cessarius defuit: quoniam nates sua corpulentia satis operiunt. At quadrupedes & reliqua animalia econtrario. cum.n.forma pomilionis degenerent: parte sui superiore: pondus omnemque corpulentiam sustinent.s.demptam parti inferiori. itaque crura habent rigidiora: & natibus uacua: sed ut pars quae exitum excremento ministrat: protegeretur & cu stodiretur: caudam iis natura reddidit: sublato quod ad crura de ferretur alimento. Simia quod forma ambigua sit: ut et in neutro et in utroque genere sit constituenda: ideo nec caudam habet: neque nates: uidelicet ut bipes cauda uacat: ut quadrupes natibus. Audarum aut plures differentię sunt: & natura iis quoque ab utitur: cum non modo ad integendam tuendamque sedem utatur: uerum etiam ad reliqui corporis usum atque utilitatem. Edes quadrupedum inter se differunt: aliis.n.solidi: aliis mul tifidi. solidi sunt eorum quibus prae corperis magnitudine: copiaque terrenę portionis: pro cornu: aut dente: materia ad unguis naturam secesserit. sed enim ex ea copia pro pluribus unguibus unus un guis scilicet ungula coalescit. Talo etiam ob eam rem carent (quod ma gna ex parte dixerim) atque etiam quod si talus adesset: crura posteriora dif ficilius ficterentur. celerius enim & aperiuntur & clauduntur: quae singulis an gulis constent: quam quae pluribus. Talus autem ut qui clauus est: tanquam alie nus artus duobus hisce inseritur. pondus quidem afferens: sed gradum efficiens tutiorem. hinc enim & ea quae talum habent: non in prioribus sed posterioribus tantum cruribus eum continent: quoniam leuiora flexibilioraque esse debent: quę praecedant. firmiora autem contentioraque esse posteriora congruit: ad repugnandum etiam in ferendumque ictum uehementiorem commodius ita constant. genus autem hoc animalium cruribus ita uti posterioribus solet.","prev":{"citation":"De animalibus 352","label":"352","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/352","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/352"},"next":{"citation":"De animalibus 354","label":"354","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/354"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}