{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 355","citation":"Aristotle, De animalibus 355","ref":"355","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/355","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/355.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"ęsculentorum autem omnium uoluptas in descendendo contingit: dum enim deglutimus pinguia: sentimus: & salsa: & dulcia: & reliqua generis eiusdem. sensum igitur hunc animalia etiam ouipara habent: & omnium fere condimentorum ęsculentorumque in deuorando gulę tactione suauitas existit: & gratia. quamobrem non qui potionum sapo rumque incontinentes sunt: iidem etiam codimentis ac cibo luxuriant. Sed cum cęteris animalibus sensus quoque gustandi adiunctus sit: illis quidem alter quasi unus tributus est. Acertis ex quadrupedibus ouiparis: lingua bifida: ut serpentibus: parteque extrema pilosa admodu: ut dictum iam est: quinetiam uitulis marinis lingua bisulca est: quamobrem hęc anima lia omnia tenuia sunt. Erratis etiam dentibus quadrupedes ouiparę sunt modo pi s scium Ensoria autem omnia simili modo: atque cętera animalia has bent: uerbi gratia nares olfaciendi: oculos uidendi: aures audiendi sensoriu: non tamen hęc eminent: quomodo ne auibus quidem sed foramina tantum habentur: causę utrisque duricia cutis est. altera enim penna: altera cortice integuntur. cortex loco squamę & simile est: sed sua natura rigidior atque durior quod in testudine atque serpentibus magnis & crocodilo fluuiatili palam fit. firmior enim osse euadit: ut qui talem naturam sortiatur. Alpebram superiorem hęc animalia non mouent: ut ne aues quidem. sed inferiore conniuent ea de causa quam cum de illis ageremus: red didimus: sed cum auium nonnullę ab angulis membrana obeunte nictentur: hęc non nictantur. Sunt enim oculis durioribus qui aues: causa est: quod il lis utpote uolucribus acumen cernendi commodius ad uitę mune ra sit. hęc autem quoniam cauernas subire omnia solent: minus cernendi usum exquisitum requirunt. Ed cum caput in partes duas diuidatur scilicet superiorem s & inferiorem: maxillam homo & uiuiparae quadrupedes: maxillam sursum: deorsum: atque in latera agitant. pisces uero & aues & ouiparę quadrpedes: sursum deorsumque tantum mouent. causa est quod eiusmodi motus utilis ad mordendum secandumque est. qui autem in latus agitur: ad cibum molendum conficiendumque accommodantur.","prev":{"citation":"De animalibus 354","label":"354","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/354"},"next":{"citation":"De animalibus 356","label":"356","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/356"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}