{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 356","citation":"Aristotle, De animalibus 356","ref":"356","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/356","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/356.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Quę igitur dentes habent maxillares: iis motus commode agitur in latus. Quę autem maxillaribus carent: iis nullo pacto utilis motus hic est. quamobrem sublatus iis omnibus est: nihil enim natura superuacuum facit. Cętera omnia maxillam mouent inferiorem: crocodilus fluui atilis unus superiorem. cuius rei causa est: quod pedes ad capiendum reti nendumque iuutiles habent. parui enim admodum sunt: itaque ad hunc usum natura os ei pro pedibus utile condidit. Ad retinendum uero unde ictus inferri uehemetius potest: inde motus commodius agitur. infer tur autem uehementius desuper quam de parte inferiore. ergo cum utrius que: tum capiendi: tum mordendi usus ore administretur: magis autem necessarium retinendi officium sit. cui nec manus sint: neque pedes ido nei: commodius iis est mouere superiorem maxillam quam inferiorem Vod idem causę est: cur etiam cancri superiorem sui forcipis partem moueant: non inferiorem. habent enim pro manu forcipem: illum itaque utilem ad capiendum non ad mordendum forcipem esse oportet. mordendi autem secandique officium dentis est. cancris igitur cęterisque quibus licet otiosius cibum capere: quoniam in humore non sint: oris usus partitus est: ut manibus aut pedibus capiant: ore secent: & mordeant. at crocodilis os in utrunque usum utile factum est a natura: cum ita maxillę moueantur. Ollum etiam omnia huiuscemodi animalia optinent: propter c pulmonem. quippe quę aerem per arterię fistulam productio rem: & accipiant et reddant. collum enim id appellamus quod in ter caput et armos humerosue interiacet. Serpens inter hęc collum minime: Sed proportionale colli habere uideri potest. si qnidem extremis quę modo dixi pars hęc describenda est. proprium serpen tibus prę cęteris eiusdem generis animalibus est: ut caput uertere in auersum: reliquo quiescente corpore ualeant. cuius rei causa est: quod modo insectorum structura uolubili constant: ut uerte bras cartilaginosas: & flexibiles habeant. euenit igitur id serpen tibus necessario: hac de causa: ad melius uero ut ita uitare possint: quae ab auerso noceant. cum enim pręlongo sint corpore & pedibus careant: inepti sunt ad se conuertendum: tuendumque contra ea quę a tergo incurrant.","prev":{"citation":"De animalibus 355","label":"355","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/355"},"next":{"citation":"De animalibus 357","label":"357","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/357"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}