{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 357","citation":"Aristotle, De animalibus 357","ref":"357","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/357","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/357","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/357.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"nihil enim utilitatis esset: si caput erigere quidem possent. Sed circumagere nequirent. Abent hęc & eam quę pectori proportionetur partem: mammas: h nec ea parte: nec uspiam sui corporis continent: aues etiam mammis carent. cuius rei causa est: quod nullum ex iis habeat lac. mamma enim conceptaculum: & tanquam uas lactis est: nec solum hęc sed etiam quaecumque non uiuipara intra se sunt: lacte uacant: quoniam oua pariunt. in ouo autem lacteus ille cibus ingenitus ouiparis continetur: sed de his planius dicetur: cum de generatione agemus. de inflexu curuarum partium consideratum iam est: cum de communi animalium gressu ageremus. Audam etiam genus id animalium habet: partim prolixiorem: partim breuiorem. cuius rei causam ante in uniuersum reddi dimus. Omnium uero ouiparorum pedestrium tenuissimus chamęleo est. quippe qui omnium maxime inopia sanguinis rigeat: causa ad mores animę eius referenda est. praenimio namque metu: multifor mis efficitur. metus enim refrigeratio per inopiam sanguinis calorisque est. De partibus animalium sanguinei generis: tum expedum: tum quadrupedum: aut bipedum. Quę nam sint extra: & qua de cau sa dictum fere est. Ves autem discrimine inter se discrepant: eo quod in exces a su defectuue partium: & in pluris minorisque ratione uersari percipimus. Sunt enim earum alię longę crure: alię breui. linguam etiam alię latiusculam habent: alię angustam. eodemque modo reliquis partibus differunt. At priuatim inter se paulo ratione partium differunt: quanqui a cęteris forma etiam partium discrepent. pennatum enim genus omuium auium est: idque proprium habet ad cętera animalia. cum enim alia squama: aut cortice te gantur: aues penna opertę sunt: pennamque habent fissam: nec si mili spem: atque ea quę toti penna a pennę cotinuitate appello. his enim fissa: illis infissa est penna. & altera excaulis: altera caulata est. quinetiam capite rostri naturam singularem ac propriam prae cęteris gerunt. elephantis.n.naris pro manibus est. insectis quibusdam lingua oris officio fungitur: ac his uice dentium manusque: rostrum osseum datum est. de sensuum locis dictum iam est.","prev":{"citation":"De animalibus 356","label":"356","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/356","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/356"},"next":{"citation":"De animalibus 358","label":"358","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/358"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}