{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De animalibus 359","citation":"Aristotle, De animalibus 359","ref":"359","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/359","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/359","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/359.md","author":{"name":"Aristotle","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2"},"work":{"title":"De animalibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus","urn":null},"verse":false,"words":266,"text":"carnosum: qued quod acutum est: nisi plene opertum sit: imbecillum est. Ectori uenter subiacet ad ostium usque excrementi: & suffra ginem trudens: non aliter qui in quadrupedum atque hominum gene re. igitur inter alas: & crura partes hę positę sunt. Mbilicum omnia habent: quę uel utero uiuiparis ęduntur: uel ouo ouiperis excluduntur. sed auibus iam adultis hic delitescit: incertusque est: ut patet per generationem eorum. intestini namque coalitu umbilicus auium consistit: non uenarum pars ulla est ut in uiuiparo genere. Tem auium alię uolaces: alisque grandibus: atque ualidis sunt: ut quę ungues habent aduncos: & carne uescuntur. uolaces enim tota uita esse necesse est: itaque pennis abundant: & alarum magni tudine praestant. sed non modo quę uncis sunt unguibus: uerum alia quoque genera uolucrum uolatu superant: uidelicet ea quę uel per nicitate uolandi sese tueantur: uel loca mutare soleant. sunt quę non uolaces: sed graues sint: quibus uita terrena: & aut fruge uiuunt aut nant: & apud aquas immorantur. Corpora uncunguium exigua sunt: exceptis alis: quoniam alimenti copia in alas: & arma praesidiumque absumitur: contra quę uolaces non sunt: iis corpora in molem euadunt grandiorem: atque ita efficitur: ut sint grauiores. Ed grauium nonnullis praesidio calcar est: quod uice alarum suis s cruribus gerunt: eadem uero quę & calcar habeat: & ungues aduncos: nulla est. causa est quod natura nihil superuacuum facit. uolaci autem uncungui generi calcar usui esse non potest. utile enim tantum in pedestri certamine est: quamobrem grauium nonnullis adiunctum est: qui bus ungues adunci non solum inutiles: sed etiam nocui essent: cum ad solum hęrerent: & contra ingressum infixi reniterentur. quam obrem uncum gues omnes difficulter ambulant: nec in saxis consistunt. natura.n.","prev":{"citation":"De animalibus 358","label":"358","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/358","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/358"},"next":{"citation":"De animalibus 360","label":"360","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/aristotle-2/de-animalibus/360"},"credit":{"text":"Aristotle (with Theodorus Gaza), De animalibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_animalibus","quality":"ocr"}}